Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4535 • Carl Linnaeus to John Ellis, 8 August 1771 n.s.
Dated 1771. August. 8. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Immortali Ellisio S[alutem] pl[urimam] d[icit] Car[olus] Linné.

Ante horam accepi Tuas d[ie] 16 julii, Amice aeternum colende, nec umquam gratiores, quibus me animitus delectatus es de reditu optimi Solandri mei. D[eo] T[er] O[ptimo] sit laus et gloria, qui eum salvavit in tam stupendo itinere. Si me non fixissent 64 anni et exhaustum corpus hoc ipso die adirem Londinum, ut viderem summum in arte heroem. At ipsi Mosi denegatum fuit intrare Palaestinam, sed tantum remote eam videre. Mente tantum concipio, quantas gazas et spolia reportavit, qui totum vidit orbem.

Dudum ad Te, quem prae omnibus Amicis colo sanctissime, scripsissem, sed diu dentatus Holmiae, ubi deputatus fui ad novum regem nomine Academiae nostrae.

Accepi rarissimas et vere pretiosissimas arbores, quas D[ominus] Gorden, Te intercessore, misit. Utrum eas magis D[omino] Gordonio aut Tibi debeam haereo. Certe sine Te numquam eas obtinuissem. Quas D[omino] Gordono et Tibi pro his debeam grates, verbis exprimere nequeo. Vivae accessere omnes exceptis 5 Dionaea, 8 Lonicera maril. et 11 Andromeda. Sed gnarus naturae Dionaeae numquam speraveram eam vivam.

Millies precor, omni qua polles eloquentia, explices D[omino] Gordonio gratissimam et ardentem meam animam. Nam has, numquam per vitam visurum, umquam speraveram. Quoties has licet intueri vos ambos quasi coram visurus sum.

Nondum prodiit altera mea Mantissa ob meam absentiam. Prodibit tamen certo intra mensis insequentis finem.

Sed, Amicorum optime, quando videbimus Tuum istud opus, cujus Tabulas dudum misisti. O utinam videre contingeret mihi usquedum prodiret! Nescio quidquam, quod in hac vita magis exopto. O suavissime, ne differas! Nihil magis incertum quam futurum tempus, cui numquam fidas, precor. Fata abstulere multa et optima; fata maximis conaminibus saepius sunt adversa. Tu solus profectus es per maris abyssum, ubi nullus itinera instituit ante Te. Nullus Tibi numquam aequiparandus erit.

Si Cycas, quam vidi, Tibi vel alius Londinensibus umquam floreat, quaeso, armatis Tuis oculis inspicias ejus pollen, quando Antherae rumpuntur et delinees, qualis sit pollinis istius figura, quam ego attingere non potui. Esset certe hoc maximi momenti in Re Herbaria.

Nuper aliquis in Germania scripsit de Muscis. Dicit ille Antheras esse Muscorum capitula, adeoque organa genitalia masculina. Sed negavit Muscis flores femineos, et statuit omnes propagari per gemmas deciduas. Mihi vero absonum videtur creatos esse masculos absque femineis, adeoque frustra. Utinam tempus et ortum daretur Tibi has inspiciendi!

Ego nequeo satis admirari D[ominum] Banks, qui tot se exposuit periculis, qui tantam vim argenti impendit pro scientia naturali, quantum nullus mortalium. Certe nullus hoc auderet, nisi Anglus, qui ex omnibus gentibus sunt liberalissimi. Hoc ipse expertus sum a Mylord Baltimoro.

Vivas diu felix!

Upsaliae 1771. August[i] 8.

Quaeso, separes singulas epistolas et tradas suis singulas.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 425). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 264-266   p.264  p.265  p.266.