Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4556 • Carl Linnaeus to John Ellis, 22 October 1771 n.s.
Dated 1771 d 22 Octobr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Amico suo sine pari,
Domino Jo[hn] ELLISIO,
Esq[uire],
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

In novellis extraneis nuper legi, quod amicissimus D[ominus] Solander, iterum tempore vernali, repetat Terras novas, a D[omino] Banks et eo detectas, quod me ita perculsit, ut fere mihi somnum denegavit. O vanas spes hominum!

Dum totus orbis Botanicus una mecum exspectat summum suum fastigium ab immortaliter meritis vestratibus, tota eorum sine pari et stupenda collectio, qualem nec secula viderunt nec videbunt, seponenda erit, forte Tineis Blattisque rodenda, delitescat in angulo seposita.

Fingebam me quotidie videre D[ominum] Solandrum ordinando plantas, quomodo haberet plantas per fasciculo secundum loca numeratos. Quomodo singulis plantis adscriberet haec loca cum numero. Quomodo disponeret omnes secundum classes. Quomodo adscripto nomine seponeret antea cognitas. Quomodo reliquas disponeret secundum genera nota cum differentiis. Quomodo novi generis plantas adornaret cum characteribus imposito nomine novo et differentiis &c.

Et sic brevi totus orbis delectaretur de stupendo invento & scientia de augmento summo duraturo cum omnibus seculis.

Si hic thesaurus delitescat in Reditum D[omini] Solandri, vereor, quod eadem fata subeat cum Forskohlei Arabica Haffniae. Et tum confirmer fata nimis esse adversa summis moliminibus.

Scripsit D[ominus] Solander quondam, dum sub abitu haerebat ante littora Brasiliae, quod post reditum me inviseret, quodque aliquatenus exspectavi; si hoc fecisset et habuisset exemplaria aliquot secum, mox dixissem quaenam essent nota necne; secus diu evolvat libros, antequam de multis certior evadat, quod post mea fata aeque non facile.

Nullas responsorias habui a D[omino] Solandro ad eas, quas sub tuo involucro misi. Miror, cur hoc fiat. Ipse novisti, quantum eum amavi et apud Te commendavi.

Te ipsum coram Deo omniscio provoco, quod Tu, qui novisti quantum valeant scientiae, omnibus modis promoveas publicationem novi hujus thesauri, nec invideatur orbi erudito. Dabit hoc novum argumentum, quod Anglica natio plus promovit scientias quam vel Gallica vel omnes aliae simul.

Simul oro et obtestor, quod ipse edas quam primum opus Tuum, quod explicabit tabulas istas pulcherrimas rarissimorum Zoophytorum &c., quas ultimo misisti; non sustineo nimis siticulosus diutius exspectare. Memor esto, quod

Nihil tam fallax quam vita humana.

Nihil tam insidiosum.

Nulli vita fragilior, nulli tot morbi, tot pericula, quot homini.

Iterum plantae Solandri et Bank[s]ii succurrunt. Dum video Fewillei figuras, occurrunt inter eas plures quam alibi singulares, adeoque auguror in maris pacifici insulis latere etiamnum plurimas, a condito orbe reservatas, ut eas hi illustres viri detegerent. Video has e longinquo. Sed si abeant iterum, video eas ut Moses Canaan.

Cogito erorum insecta et obstupesco prae multitudine novarum specierum, an Generum? Inter omnes Capenses reperi nullum novum genus, quod miratus, nec tamen, nisi 4 species Europaeas, antea notas.

Si peterem a D[omino] Solandro scire, ad quam classem, ad quem ordinem nux myristica s[ive] Moschata pertineret, forte non diceret. Petas itaque Tu, Sancte amice, haec ab eo et me doceas; nullibi hoc nominabo sine honorifica mentione inventoris.

Mollusca Eorum cogito, quae debent esse numerosissima ignota; haec nequeunt post mortem proponi, cum sub agone se contrahant; ista debent procul dubio esse plurima delineata, cum habuere pictores in navi.

Cogita, Amicissime, quod si hic thesaurus differatur, quid evenire queat. Corrumpi potest Tineis Blattisve; potest domus, ubi est, conflagrare. Possunt illi, qui elaborabunt mori; potest et Tu, qui promoves scientias apud vos, perire. Mundana omnia incerta; nihil committendum insecuro tempori. Oro itaque iterum, atque etiam precor, incites editionem hujus thesauri. Vellem, fateor, vellem ardenter videre hunc in mea hac mundana vita. Sed apud quem petam, nisi a Te, qui me et scientias amas colis.

Salutes immortalem Banksium et Solandrum!

Upsaliae 1771 d[ie] 22 octobr[is].

Numquam Tibi et Gordonio satis gratias agam pro pulcherrimis pretiosissimisque arboribus Magnoliae, Gardeniae ambae, Kalmiae ambae, Rhododendrum egregie valent. Sed Calycanthus et novi generis arbor (Hamamelidis novi) meo dolore defecerunt, nec radices novas emiserunt aegerrimi sub adventu. Dionaea debui mori in itinere![a][a] : MS 1. Numquam ... itinere
[added in the margin]

Erat apud me ante annum Mylord Baltimore per unicum diem. Eo die ipsi praelegi, quae a me desiderabat, ruri, in praedio meo. Post abitum misit ad me vasa argentea pulcherrima deaurata pretio certe plus 150 ginearum. Proh facinus stupendum, quod a nullo mortali obtinui. Certe nullus Gallus umquam tam liberalis fuit, neque ullus alius. Angli profecto sunt omnium Generosissimi[b][b] : MS 1. Erat ... Generosissimi
[added in the margin]
.

Mantissa mea altera jam prodiit. Hac absoluta accipio e Surinamo Hypericum Lasianthum meum, adeo similem Tuae Gordoniae, ut initio credidissem eandem. Flos similiter interne hirsutus; arborescens erat, folia similia. Sed stamina divisa in 5 phalanges, quas dividebant nectaria 5 hirsuta[c][c] : MS 1. Mantissa ... hirsuta
[added in the margin]
.

Re melius examinata video Tuum Lasianthum Gordoniae esse vere aliam plantam, et quidem ista Plukenetii seminibus alatis, rite a Te descriptam et synonymon Plukenetii non pertinere ad meum Lasianthum, ut ut simillimum, qui est vera species Hyperici, sed recte ad Tuum.

To
Mr John Ellis Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 426-427). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 267-271   p.267  p.268  p.269  p.270  p.271.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1. Numquam ... itinere [added in the margin]
b.
MS 1. Erat ... Generosissimi [added in the margin]
c.
MS 1. Mantissa ... hirsuta [added in the margin]