Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4563 • Nicolaas Laurens Burman to Carl Linnaeus, 6 October 1771 n.s.
Dated 6 octobris die 1771. Sent from Amsterdam (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Nobilissimo atque Clarissimo Viro
N[icolaus] L[aurentius] Burmannus
S[alutem] Pl[urimam]
Faustaque quaevis exoptat.

Diuturnum ac nimis longum certe licet inter nos, Honoratissime Vir, exstiterit silentium, gratum tamen fuit, et per Aliorum litteras, et per Ipsos peregrinatores de prospera Tua Valetudine certior fieri; iis enim diebus, quibus Holmiae versatus fueris, binas a D[omi]no de Geer acceperam litteras; post hac per Doctorem Gahn, aliosque ex Suecia oriundos cum animi certa gratitudine audire licuit, Te domumque Tuam pancratice Valere atque Vigere, quod ut vobis quam diutissime conciliet Summus Omnium Arbiter ex animo foveo.

Mihi una cum Carissimo Parente, dulcissima Uxore atque Filiola Omnipotentis gratia eadem sorte frui huc usque licitum fuit; verno vero tempore optimus meus Pater Rheumaticis iterum vexatus fuit doloribus, qui Eum quam maxime excruciaverunt. Hisce vero aeris calore postea solutis per aestatem in praedio nostro tranquillo vixit animo optimeque valuit, quum Uxor mea, quae mecum in urbe remanserit, Junii mense mihi pepererit dulcissimam filiolam, Sophiae Tuae, eo quo Upsaliae versabar anno, haud absimilem.

D[omi]nus Thunberg, quem ob integritatem atque eruditionem maxime aestimo, omni fere die domi nostrae versatur, et uti ex litteris, hisce inclusis, percipere poteris, in Indias petiturus erit, quamobrem, ut illuc posset appropinquare primariae dignitatis in hac urbe viris illum commendavi, qui ad Gubernatorem litteras commendatitias dare polliciti sunt, quamplurima ibi, quoad Historiam Naturalem efficere poterit, nullumque magis peritum in hac scientia illuc accedere unquam posset, si modo necessarium ipsi subministretur munus, ex quo laute absque multis negotiis vivat, quum vero pro itineratore maxime conducat, bonam sequi normam, juxta quam in colligendis rarioribus se gerere debeat; gratum praestares officium, si Ipsi consulere velles, quomodo omnia tractanda sunt, suasique Eum, quod, si figuris depingeret plantas, quod Rumphianam methodum sequeretur, cumque descriptionibus Oeconomicum et Medicinalem Incolarum usum adderet.

Ex petitione Archiatri Holmiensis Baeck libros quosdam in Sueciam mittere debebat D[omi]nus Thunberg, quibus, ob humidum aerem cista lignea inclusis, addidi pro Te conchylia, quae in mea collectione in duplo inveniebantur, una cum binis indicibus in Hortum Malabaricum et Rumphianum, quorum Exemplar alterum pro Te, alterum pro Bibliotheca a Parente Meo mittitur. Cumque mihi relatum fuerit, Royenum multa rariora recepisse a Filio Tuo semina, gratissimum foret, si et mei meminisci vellet, et Rariorum parvam licet quantitatem, quae in horto collecta sunt, transmittere.

Sique hoc propositum haud displiceat Ipsi substituere possem ex iis quae D[omi]nus Pallas in Siberia collegit, cujus jamdum aliquot litteras habui, scribens se ingentem numerum Insectorum quadrupedum Plantarum aliorumque noviter detexisse, quae in Actis Petropolitanis vel postea in peculiari opere describentur.

Hortus Amstelaedamensis binas prioribus annis produxit Aloes ex Vera Cruce. Nunc vero hac aestate binae aliae vulgo Agaves Americanae flores explicuerunt, quales pares quoad magnitudinem numquam protulit ullus Europaeus hortus; altera Caldario munita ad 29 pedes excrevit; altera vero in aprico aere, ut differentiam observaremus, protulit flores et ad Veram expansionem pervenit. O utinam hasce perspicere posses vel saltem per aliquod tempus tranquille in praedio cum meo Parente transigere!

Recordatus fui me in exemplari tuo Decadum pl[antarum] Afr[icanarum] vidisse annotationes, quoad figurarum praestantiam; si in litteris mecum communicare velles, circa quas tabulas hoc inprimis locum habeat, gratum faceres, quum in praeparationem fl[orae] Capensis, si tempus permittat, me accingam.

Audivique nuper dissertationem editam fuisse elegantissimam de Ericis, quam, uti et tomum Amoenitatum septimum, quam maxime videre exoptamus.

Valeas honoratissime et optime fautor, cum honoratissima familia! Vivas felix, quibus omnibus fausta ac prospera apprecamur!

Dabam Amstelaedami 6 Octobris die 1771.

P. S. An quoque obtinere possum in quadam Sueciae urbe Rudbeckii Campum Elysium, ubi de graminibus agitur, tomum nempe primum, quem peregrinator quidam in Germania vidisse testatus fuit; alterum enim tomum ante annum unum vel alterum in Auctione emi, lubensque solverem, si modo conquirere possem.

[address]
Societati Regiae Scientiarum
Upsaliae

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 537-538). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Epistolae Burmannorum ad amicos (1873), p. 39-42 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 281-283   p.281  p.282  p.283.