Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4575 • Carl Linnaeus to Nicolaas Laurens Burman, 1 November 1771 n.s.
Dated 1 Novembr. 1771. Sent from Uppsala (Sweden) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Viro Clarissimo,
D[omino] D[octori] N[ICOLAO] L[AURENTIO] BURMANNO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Quas ad me dedisti d[ie] 6 octobris, pridie habui; ex iis colligo, quod bene valeas cum Tua thori socia et filiola, quod laetor et Tibi gratulor.

Dum mittas D[ominum] Thunberg in Indias optime facis; vix enim reperias ardentiorem collectorem et avidiorem rariorum plantarum et insectorum. Certus sum, quod hoc Tibi cedat in aeternam memoriam; mittere unicum solidum, plus est quam viginti indoctos, ut ut alacerrimos. Absque mea instructione probe novit observare quaecumque occurrant; interim Tua instructio secundum Rumphium optima est.

Dixi tantum figuras optimi parentis Tui proprias plantarum Capensium optimas esse; quae vero a D[omino] Stell mutuatae minus bonae sunt.

In Mantissima [sic] mea altera, quae ante mensem prodiit, habeo multas plantas pulcherrimas Capenses, quas necessario videbis, antequam edas tuam Floram Capensem; si huic Florae addas figuras rariorum, ut in Flora Indica, optime agas, sed addas tantum figuras earum, quae a nullo antea delineatae sunt, quae tamen plures erint, quam capiat facile libellus. Inexhaustum credo Cap[ut] B[onae] Spei esse plantarum speciebus; certe nulla Flora ditior erit.

Tu petis a me semina, qui utramque Indiam et Cap[ut] B[onae] Spei habes jubenda; si ego per amicos accepero unam alteramve plantam, hyeme facile mihi perit. Ego ne quidem possum obtinere Hydrangeam, Calycanthum &c. quovis pret[io].

Dissertatio de Erica tibi forte utilis esset, modo [eam] ad Te mittere possem; persuasus sum, quod [nul]lus distinguat Ericas Capenses sine accuratissima inspectione Antherarum; interim ex eadem dissertatione mitto elenchum specierum, quem multo labore enodavi.

Rudbeckii Ca[m]pi Elysii tom. Lm certe numquam obtinebis; plus quam duo exemplaria non prostant, alter in Museo Oxoniensi, alter in Bibliotheca DeGeeriana. Ipse certe numquam vidi tertium, nec mihi ipsi umquam procurare potui.

Bone Deus, si liceret cum Immortali Parente Tuo exspatiari per mensem in praedio et Horto Ejus, esset mihi majus oblectamentum, quam quidquam in hac vita.

Ipsi dicas devotissima mea; ipsi opto senectam longam et viridem, ut ex filio unico et optimo reportet senectae suae solatium.

Spero me brevi obtenturum Conchilia, quibus me beasti; laetabor, si ex omnibus unica nova accedat, et publice Tibi aliquando grates reddam.

Raptim Upsaliae d[ie] 1 Novembr[is] 1771.

[address]
Viro Clarissimo
D[omino] D[octori] Nic[olao] L[aurentio] Burmanno
Professori Botanices
Amsterdam.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (KVA, Linné Burmannus, 1701-1704). [1] [2] [3] [4]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 135-136 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 283-284   p.283  p.284.