Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4581 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, 24 December 1771 n.s.
Dated 1771 d. 24 Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to København (Denmark). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omino] D[octori] Brunnichio,
Professori Reg[io] Haffniensi,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Accepi rite cum D[omino] Gisekio Tua Animalium Genera a pag. 1 ad 16 pulcherrime sane delineata et aptissimis vocabulis enunciata, e quibus pleraque rite dignosco; opto magnopere videre sequentia, quae ut mittas oro quaesoque, cum opus vix perveniat ad nostros Bibliopolas. Libri enim Danorum apud nos rarissime occurrunt.

Ex his abunde video, quam solide Tu, V[ir] C[larissime], apud Tuos excitabis studium naturae, quod tam paucos habuit veros Doctores, cum interim nullum studium majus, nullum jucundius.

Optavi diu Te coram videre, Tecum confabulari de scientia, quam ambo in deliciis habemus sed frustra haec vota Te tua fata, quae opto semper Tibi propitia, detinent.

Vive felix diutissime et esto divini numinis praeco!

Dabam Upsaliae 1771 d[ie] 24 Decembris

[address]
Viro Celeberrimo
D[omino] D[octori] M[artino] T[hrane] Brunnichio
in acad[emia] Haffn[iensi] Proffessori Clarissimo
Haffniae

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 521   p.521.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 416   p.416.