Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4584 • Carl Linnaeus to John Ellis, 20 December 1771 n.s.
Dated 1771. d. 20 Decembr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Immortali,
D[omi]no JO[HN] ELLISIO,
Amico suo omnium integerrimo.

Literas Tuas d[iei] 19 Nov[embris], uti solent, suavissimas laetatus accepi pridie.

Pro anima Tua candidissimo proque affectu Tuo in me calidissimo persuadeas D[ominu]m Solandrum mittere aliquot specimina plantarum e Banksia s[ive] terra australi, ut tantum videam, quales plantae occurrant in ista ab omni aevo incognita regione. Dicas ipsi, quod faciat pro antiqua ejus in me amicitia, pro meo in eum affectu, pro fide ejus, pro florae amore. Revoces ipsi in memoriam, quod ego apud Patrem ejus obtinui, quod Botanicae se applicaret. Quod in domo mea, ut filium amavi, quod suasi iter in Angliam, quod eum apud Te commendavi et per consequens apud omnes Tuos amicos, quod ipsi obtuli professionem Petropolitanam &c. Si non faciat, non videro, quod queat nomen boni viri tueri.

Polemonium rubrum tantum habui e Dillenii opere. Grates summas reddo, quod hoc misisti. Video, quod non sit Polemonii species. Poterit quidem Ipomoeis associari, licet stigma sit trifidum. Ut de genere constet, vellem scire sequentia:

1. An planta lactescens

2. An fructus bi- aut trilocularis

3. An fructus apice dehiscat

4. An in fructu semina pauca et majora aut plurima minutissima.

Perplacuit follis iste pro arcendis e plantis aphidibus.

Grates Tibi reddo maximas, quod velis suadere D[ominum] Solandrum ante abitum edere Botanica sua primaria; alias delitescant collectanea ejus in Museo Britannico, blattis tineisque diutissima certantia et tam stupenda collectio tantis curis, laboribus, impensis, periculis conquisita subeat fata magnorum moliminum, cum totius orbis dolore. An Plantae Banksienses habeant, quid commune cum Peruvianis Fewillaei? An ullae similes Europaeis aut Capensibus? An nova genera insectorum? An multum recedant? An Americanis affines?

Terra nova detecta debet dici BANKSIA ab inventore, uti America ab Americo.

Laetor magnopere, quod edas propediem Tua ex abysso miracula, ut ea videam in hac vita.

Quaeso, dum me Tuis beare velis, scribas aliquod de Solandrianis inventis, quoad naturalia, cum ego remotissimo sub Antoa ne quidquam audivi.

Vive ter felix diutissime Scientiae naturalis Decus!

Upsaliae 1771 d[ie] 20 Decembris.

Discipulus meus Sparrman hisce diebus petat Cap[ut] B[onae] Spei.

Alter meus Thunberg cum legatione Belgica ad Imperatorem Japoniae abibit. Ambo bene scientiae naturali innutriti.

Gmelinus junior jam haeret in Persia.

Falk meus est in Tataria.

Mutis pulcherrime colligit plantas in Mexico.

König in Franquebaria numerosas plantas detexit.

Rolandri plantas Surinamenses edit D[ominus] Friis, professor Haffniensis.

Forskåhlianae plantae Arabicae Haffniae quam primum jam prelum subibunt.

Quaeso, des mihi responsum ad priores meas litteras, dum cum Solandro conferre potuisti.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 428). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 273-275   p.273  p.274  p.275.