Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4601 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 1771? n.s.
Dated . Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro celeberrimo atque generosissimo,
D[omino] D[octori] C[arolo] a Linné,
Archiatro, Equiti et Prof[essori],
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Data occasione cum amico meo suavissimo D[omino] D[octori] Gieseke iterum aliquot insectorum species TEcum, Vir celeberrime, communicare debui. Dudum iam eum cognovi in exteris regionibus et semper persuasi, ut primo aliquod tempus Upsaliam tereret. TE duce certissime maiores fecisse progressus in historia naturali, et tunc maiori cum fructu apud exteros degisset. Nunc tandem resolvit TUIS sub auspiciis studia historiae naturalis finire, et certissimus sum, ultimum hoc iter magis illi prodesse quam reliqua omnia.

Insecta, quae nunc TIBI offero, pauca sunt nec splendida, at tamen pleraque haud descripta credo. No 1-13 Insecta sunt e Tranquebar Indiae Orientalis a D[omino] Koenigio missa. Distincta et indeterminata mihi omnia videntur. Hac aestate navibus, quae nunc domi veniunt, totam collectionem insectorum huius regionis exspecto, de quibus data occasione postea plura.

N. 14. Scarabaeus in Germania sat frequens. In Rosa, Vite Scarabaeus Julii s[ive] vitis. Frisch.
Ins. 4. p. 29. tab. 14.
N. 15. Phal. Noct. affinis Ph[alaenae] quadrae et affinis, Ph[alaenae] complanae, attamen species distincta mihi videtur.
N. 16. Chrysomela ex Angliae arenosis.
N. 17. Scolytus Geoff. Hist. des Ins. 1. Habitat intra cortices Ulmi, quas destruit.
N. 18. Scarabaeus frequens in Gallia. An farinosus?
Scarabaeus violaceus et squamosus squamis subtus argenteis. Geoff. Hist. Ins. 179.13.
De synonymo hoc certissimus, nam de auctore ipso accepi.
N. 19. Lampyris. N. 20 Lampyris ex America.
N. 21. Ex Anglia. N. 22. Cimex Iracundus Scopoli Ent. Carn.
N. 23-28. Papiliones ex insulis nostris Americanis.
N. 29. Chrysis ex Italia.

Litteras TUAS novissimas accipio, quas statim D[octo]r Gieseke communicavi, et hodie adhuc iter inchoatam continuabit. Ille plura TIBI de nostra situatione, de nostris operibus coram narrabit.

Vale, Vir generosissime, favereque perge! Ut meis verbis totam familiam nobilissimam salutes etiam atque etiam rogo, qui sum semperque ero
tanti nominis
cultor devotissimus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 85-86). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 466-467   p.466  p.467.