Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4608 • Carl Linnaeus to John Ellis, 20 January 1772 n.s.
Dated 1772 d:20 januarii. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Immortali,
D[omi]no JO[HN] ELLISIO,
Amico suo sincero,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Accepi nuper Gardenii nostri egregios Thesauros, quos pro amicitia Tua, iterum me beasti. Grates rependo maximas. Tu jam in Anglia vivis Historiae naturalis stator. Tu auges et promoves quotidie tuo sudore hanc scientiam. Sine Te nullus sciret et cognosceret omnia ista, quae Natio vestra sagacissima ex omnibus plagis conquirit. Per tuam januam solam patet naturae cultoribus aditus quotidie ad nova inventa, quae quotidie se vobis sistunt. A nullo certe ego magis quam a Te profeci umquam. Oro itaque et obtestor, mittas annexam epistolam ad communem nostrum amicum D[ominum] D[octorem] Garden, qui tam egregie illustrat naturam in sua Carolina.

Si non Te intercessore potero obtinere aliquot plantas a D[omino] Solandro meo, frustra sperabo umquam videre plantam ex orbe antarctico. Optarem modo videre, num plantae ejus australes different facie e reliquis, uti Capenses ab Europaeis.

Toties Te turbo meis epistolis, ut verear tuam malam gratiam. Sed debeo rescribere ad optimum nostrum Gardenium.

Vale sidus nostrum illustre Historiae Naturalis et me, ut facis, ama!

Upsaliae 1772 d[ie] 20 januarii.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 429). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 279-280   p.279  p.280.