Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4624 • Christian Friis Rottböll to Carl Linnaeus, 15 February 1772 n.s.
Dated d 15 Febr: 1772.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo amplissimo,
Carolo de Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Christianus Friis Rottböll.

Ex animo laetor, quod labores meos de contortis tuo dignari velis examine; non tamen opus est, ut aestatis tempus exspectes, cum sicci flores in hoc ordine recentibus praestant fere ad indagandam naturam genitalium. Asclepias syriaca et Curassavica optimum hujus generis characterem monstrant in floribus per longam annorum seriem siccatis.

Papaveris nudicaulis semina cum maturuerint proxima aestate exspecto.

Cyperos, quorum ad te mentionem feci, impense desidero; si totis carere nequeas, da ramulos, quaeso, vel spicas cum adscripto nomine; mittam quaecunque in mea potestate sunt, quae tibi placere possunt.

Pro inclusis seminibus reddo gratias mittoque hic desideratam a te Sibtorpiam peregrinam. Calyx est sexpartitus. Corolla monopetala, tubo brevissimo, limbo 6 partito, filamenta 6 supra tubum enata; Numerus lacin. Corollae interdum licet 5 vel 7nus respondente staminum numero. Corolla floris et genitalium pallide flavus cum antheris saturatioris coloris et stigmate subfusco. Ad didynamiam ergo non pertinet haec species. Si Siptorpiam europ[eam] colis, ut dicit ex academia vestra redeuns hic civis, mihi ejus semina expeto.

Camelliam, quam non scio unquam intrasse hortum, florentem detexi in nostro hyeme praeterlapsa; exspecto flores perfectiores hoc anno. Numerus faeminarum, si recte memini, 3nus aut 4ternus, caetera ut in Charactere generico. Figura Kaempf[eri] optima.

Post ultimas tuas litteras, multa mihi acciderunt acerba. Perdidi Uxorem amabilissimam, quae jam altera fuit et mihi reliquit filiolam amabilissimam. – Omnia ruinam et interitum minabantur sub tyrannico Comitis de Struense ministerio. Illo jam in catenis cum sociis detento, animus et vigor cunctis redit, et unusquisque nostrum in sua statione certus est. Si jam in pristinum litteras mittis, ad respondendum me habebis promtiorem.

Vale et me meumque agellum amare perge!

Hafn[iae] d[ie] 15 Febr[uarii] 1772.

[address]
A Monsieur
Mons[ieu]r Charles de Linné
Chevalier de l’etoile du
Nord. Professeur en Medi-
cine et Secretaire de l’arca-
de des Sciences
a
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 247-248). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 405-406   p.405  p.406.