Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4705 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 5 July 1772 n.s.
Dated 5 Julij 1772. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Perillustri & Celeberrimo,
D[omino] D[octori] Carolo a Linné,
Equiti de Stella Polari,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Brünnichius.

Tuas d[ie] 24 Decembris datas rite accepi, sed jam prima se offert occasio mittendi Fundamenta mea Zoologica, quae opto haud indigna in Sacrario Naturae oblata munera. Quae bona invenies Tuis debeo; ceterum compendium est juxta quod in praelectionibus meis procedam. Erroribus haud est immune, defectibus laborat, ideoque suo Auctori simillimum opusculum; forte restaurabit tempus omnia, in tantum itaque ignoscas rogo. Naturae gazas, olim in arce Charlottenburgensi, curis Ascanii concreditas, Universitati nostrae obtulit regis gratia, ideoque autumno praeterlapso sub meam inspectionem pervenerunt. Jam in eo sum, ut eruam e cistis Arabicis et ex uberrima Testaceorum copia ibi contenta specimina notatu digna rariora vel nova. Adest quoque Materia Medica studio b[eati] Forskålii Constantinopoli collecta et manu ejusdem diligenti titulis Arabicis & paucis aliis obs[ervationibus] illustrata. Quaedam ex his omnibus videbis in Fasciculo Obs[ervationum], quas jam meditor; invenies quoque ibi pisces binos septentrionales vere singulares & magnos. Unus horum exstat in fasciculo novo piscium, quem nuperrime divulgavit Ascanius; alter excusus est in Opere Danico nuper evulgato sub titulo Islands Beskrivelse bekosted af Widenskaps Societetet. Sed figurae horum piscium minus exactae novas merentur, quas ipse juxta naturam repraesentavi accuratas, et descriptionibus, quae citatis desunt, illustravi. Actis Vestris, si satis digna judicas, ea offerre haud repudiam, quae ejusmodi occasione se offerunt. Inter Insecta augetur numerus novorum quotidie; spero fore, ut fata mihi venient benigniora; sic possim majori stimulo reliqua persequi. Misit mihi Cel[eberrimus] Born descriptionem Musei sui haud sine erroribus gravioribus absolutam. Pag. 82. lin. 1. affert Argentum antimoniale capillis niveis, id quod nil ex antimonio habet praeter figuram stellatam; hodie in meo specimine observavi radios istos ♄ spatoso haud absimiles c[um] spiritu vini effervescere & in ea solvi; ulterius eas in foco lampadis examinabo. Porro ait in nota ☽ cinereum a min. ☽ alba tritura distingui ibique annumerat ☽ cinereum crystallisatum trigonum e Kapnik, cujus tritura tamen est atra; plura, si inveniam ejusdem momenti; virum tamen excusem diligentem & sciendi avidum.

Adest jam apud Vos mihi amicissimus Vir Consiliarius Status Dan[icus] D[ominus] D[octor] Kofoed Ancher, qui munere Professoris Juris fungitur multoque honore nostram Universitatem decoravit. Ob manuscriptos cod[ices] praesertim historiae Danicae Sueciam adiit ibique aliquo morabitur tempore. Ille est qui hasce literas secum portat. Venerabundi Edwardi magni Angliae ornithologi effigie gypsea decoratur bibliotheca Theatro Naturae addita; magnum mihi addes gaudium, si Tuam e gypso confectam mihi per D[omi]num Kofoed Ancher mittas; erit mihi semper inter pignora amicorum gratissimum munus.

Königius nuperrime scripsit avesque nonnullas Theatro misit, ubi quoque ejus olim missas collectiones admiror. Fata illi sunt minus fausta sed, proh dolor, commune illi est cum pluribus Naturae consultis naufragium.

Hisce diebus Ars, quae veterinaria dicitur, suum nacta est Professorem, Virum vere eruditum et in arte strenuum D[omi]n[um] D[octo]r[em] Abildgaard, in historia naturali quoque haud leviter versatum. Locus, ubi obs[ervationes] suas instituat, erit in suburbe Hafniensi; reliquae autem conditiones nondum determinatae. Vidi jam ex relationibus publicis D[omi]n[um] Förster navem ascendere, quam repudiarunt D[omi]ni Banks & Solander. Omnes istos viros peculiari conversatione in Anglia novi, ideoque praevideo Monoculum istum loco Argi naturae praefectum, quantaque itaque copia rerum Virum alias diligentem effugiant.

Semina multa inveni in cistis Arabicis, quae botanico nostro D[omino] Friis Rottböll tradidi; omnia a Forskålio collecta & nominibus Latinis ac Arabicis insignita erant; utinam ea maturius quaesivit Ascanius. Descriptiones piscium, quas supra memoravi, intra breve tempus tuo judicio tradam, ut de dubiis adeo generibus sententiam Tanti Viri, si concedas, reportam. Vive & Vige diu felix; ceterum Vale & me ama!

Dabantur Hafniae d[ie] 5 Julij 1772.

Prodiit Dissertatio Viri eruditi in Suecia de Testaceis tractans & figuris illustrata, sed eam non potui hic acquirere.

Prodiit nuper Annus 5tus D[omini] Scopoli, cui nondum venit taedium nova genera citra necessitatem exordi.

[address]
Pour
Monsieur Charles de Linné
Chevalier de l’Ordre de Nordstierne
Medecin premier, Professeur
& Membre des Academies
illustres de l’Europe
a Upsala.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 277-278). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 431-433   p.431  p.432  p.433.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 417-419   p.417  p.418  p.419.