Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4713 • Carl Linnaeus to Christopher Theophil von Murr, 24 August 1772 n.s.
Dated 1772 d. 24 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to Nürnberg (Germany). Written in Latin.

Amplissimo Viro,
D[omino] D[octori] de Murr,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Emi quondam libros in Historia naturali bene multos, sed oeconomia mea inde non profecit nec annuum sostrum 200 ducatorum sufficiebat; adeoque justo tempore destiti; habui tamen ab eorum Auctoribus plerosque, uti Milleri Lexicon et icones, Hillii Botanic. XVII volum., Dillenii Elthamens[es], Brownii Jamaicenses, Jacquin Americes, Ehretii propriores icones, Trewii, quae edidit vivus, Schmidelii Gesneriana, Oederi Danica, Drury insecta, Dillenii Muscos, D’Aubentii, Icones tom 1. Ellisii Zoophyta, Gualthieri Conchilia, Regenfussii conchilia, Clerckii insecta et munera facile omnia. Buffonii opera nec accepi nec allego.

Si velles dare mihi catalogum cum pagina, tabula et nomina Tomi 2di Trewiani, hoc a Te exoptarem.

Libri in historia naturali tam pretiosi nunc prodeunt, ut nullus eos emat, nisi magnates et Bibliothecae academicae ac publicae.

Dominus Pennant promisit mihi sua opera gratis, quamvis nondum accessere.

Species Animalium Lugd[uni] Bat[avorum] 1759 apud Theod[oricum] Haak puto D[ominum] Gronovium has edidisse, sed certo non novi. Nihil novi habet in se.

Poda edidit Dissertationes ex Amoenit[atibus] acad[emicis] 1764.

Optarem [scire] quisnam esset constitutus Professor Coimbricae in Botanicis?

Plurimae sunt et Plantae et Insecta in Lusitania, sed frustra litteris expetuntur; obscurae etiamnum, quales plurimae plantae Lusitanicae a Tournefortio solo, imperfecto nomine propositae. Vandelli mittit interdum ad me rariora.

Miror, quod Noribergenses, quibus sunt Pictores et Sculptores egregii, non edant Clerckii icones Insectorum, quae vix pecuniis ulterius obtineri possunt.

Upsaliae 1772 d[ie] 24 Augusti.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Bayerische Staatsbibliothek, München, Murriana II, Linné, Carl von). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Einige Briefe des Ritters von Linné” (1778), p. 279-280 .