Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4714 • Carl Linnaeus to John Ellis, 13 August 1772 n.s.
Dated 1772 d. 13 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro vere magno,
JO[HN] ELLIS,
mihi amicissimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Heri in Societatis scient[iarum] Upsaliensis conventu omnis sermo de Te fuit. Demonstrabam quae et quot Tu detexisti. Ostendebam Librum Tuum, et aliquot specimina ibi depicta. Demonstrabam Tabulas Tuas ineditas et dicebam, quanta volvis propediem edenda. Naturae consulti audiebant cum oblectamento. Reliqui Theologi et Philosophi obstupescebant, qui lynces foris, Talpae domi erant. Omnes uno ore jubebant me plurimam salutem Tibi impertire, et optabant, quod majus illud opus brevi prodiret, quod et ego animitus opto, ut id videam ante fata mea. Nullus certe ausus est majus, quam Tu, qui sapiens novisti vitae humanae fragilitatem et caducum statum et tamen audes differre editionem immortalis operis.

Inclusas, oro, mittas ad D[ominum] Gordon, quem cum plantis pulcherrimis ejus Tibi Tuaeque amicitiae unice debeo.

Quaeso, plurimum salutes D[ominum] Gardenium, cum ad eum scribas.

Dicas, oro, num opus Tuum jam prelum inceperit subire.

Habeo duos discipulos ad Cap[ut] B[onae] Spei. Si mittant aliquid e Tuis regnis, certius obtinebis.

Curabo, si potero, obtinere imaginem meam, quam desiderasti. Utinam haberem Tuam in meo museo!

Ter vale et vive diu felix Scientiae nostrae Phoenix!

Upsaliae 1772 d[ie] 13 Augusti.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 430-431). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 280-281   p.280  p.281.