Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4742 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 22 October 1772 n.s.
Dated die XXII. Octobr. 1772. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo,
D[omi]n[o] C[arolo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti aurato
atque Prof[essori], celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Data hac occasione aliquot plantarum species ad celeberrimum praeceptorem mittere haud dubitavi. Sunt omnes exoticae et mihi ignotae. Attamen non omnes novas aut non descriptas credidi, quum in plantis examinandis nunc minus versatus sum. Suscepit olim hanc partem Zoega meus, at ille nunc Cameralista factus. Botanicam reliquit et ipse et hanc aggredi cogor. Herbarium adest sat amplum imprimis plantis Cap[itis] Bon[ae] Sp[ei] in Belgio collectis refertum, at in denominatione dubia mihi oriuntur plurima, quae solvere haud valeo. Auxilium ideo Praeceptoris benignissimi mihi exspecto, ut nota nominentur et nova determinentur, quum ignoto nomine nulla descriptio.

Mitto ideo hic 32 species, quarum 29 priores e Tranquebar Indiae Orientalis, reliquae partim Africanae partim Americanae. Quasdam de his nondum descriptas credo, at de omnibus sententiam TUAM humillime expeto. Omnes numero signatae sunt, ut eo facilius assignentur.

Proximo vere, Deo volente, plura sequantur, quum hyemem hanc herbario consecrabo. Benevolentia TUA erga me summa et desiderium ad amplificandam amoenissimam scientiam persuadent, ne libertatem hanc in malam partem accipias.

Dom[inus] de Bertouch Legationis Secretarius haec specimina TIBI tradere promisit. Cognoscet ille merita laboresque principis historiae naturalis et ideo Upsaliam petet, ut Virum celeberrimum frequentare possit, nec dubito, et eum, quae TUA est humanitas, benigne excipias.

Vale, Vir illustrissime, mihique favere perge!

Dab[am] Hafniae die XXII Octobr[is] 1772.

Viro celeberrimo
D[omi]n[o] Car[olo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti de stella polari nobilissimo,
Professori celeberrimo
Upsaliae

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 87-88). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 463-464   p.463  p.464.