Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4782 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 28 January 1773 n.s.
Dated die XXVIII Jan. 1773.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque celeberrimo,
D[omino] D[octori] C[arolo] a Linné,
Equiti aurato, Archiatro nobilissimo,
Professori celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Pro informatione benignissima de plantis ad TE missis gratias ago, easque maximas. Semper fuisti, semper eris ut Praeceptor mihi summus ita et suavissimus. Deus conservet vitam viresque, ut discipuli Tui diu adhuc ab instructione Tua profiteantur.

Magnus sane Hafniae exstat plantarum numerus a Forskåhlio Koenigioque missus. Iam diu impuli magnates nostrates, ut describerentur, at plurimis negotiis imbuti, plantae obliviscuntur. Custodiuntur nunc a D[omino] Fries, qui, ut dicitur, gramina exotica haec figuris aeneis illustrabit. Praeterito anno monebatur a quibusdam, ut omnia ad TE mitterentur, quod certissime optassem. Tunc rite determinarentur, quod nunc vix obtinebitur.

Herbarium meum nec parvum est. In ordinem illud redigere ipse nunc incepi et determinatione Tua benignissima me sublevasti.

No. 13. fasciculi praeteriti. Flos mihi semper mutilatus, at stylus tres distinctos invenio. petala mihi omnino desunt. Centuriam unam alteramve plantarum iam seposui, quas vere prima data occasione ad Te mittam, forsan, uti spero, aliquot novas invenies. Forsan iam in Mantissa descripsisti, quae in bibliopolis nostris nondum prostat. Interim pauca aliquot specimina litteris addam, et de illis sententiam Tuam humillime expeto. Hic sequuntur:

No. 1. Phylica mihi videtur. Distincte ab Ericoide, attamen Commelini figura convenit. E Cap[ite] B[onae] S[pei].

No. 2-3. Itidem e Cap[ite] B[onae] S[pei]. Pro Diosmae mihi obtulit olim Zoega noster at vix rite.

No. 4. Cordiae generis certe at tetandra. Drupa nucleo triloculari alias convenit ex Africa.

No. 5. Ex America. Calyx monophyllus tubolosus limbo dilatato, campanulato, truncato, integro. Corolla monopetala calyce duplo longior, tubo subincurvo, limbo quinquefido. Stamina 5 filamentis longissimis. Germen superum, stylus bipartitus Stigmata acuta. Pericarp. deest.

No. 6. Hermannia ex Insula St. Crucis Americae.

No. 7. Icosandria monogynia forte Eugeniae species. Calyx quadrifidus. Corolla quadripetala. Per ...

No. 8. Celosia. Ex Insula St. Crucis Americae. Specimina tantum elegi minima, ne litterae meae pondere nimio augeantur. Nullum tamen mihi est dubium, ut etiam ex his plantas determinare valeas. Si vero de una alterave maius meliusque desideras specimen cum reliquis mittam.

Vale, Vir optime, favereque perge!

An plantas aliquot aut alia naturalia a Dom[ino] Solandro e mari australi reduci accepisti? Credo tamen eum praeceptoris benignissimi memorem.

Paucis verbis mihi, ut respondeas oro rogoque.

Hafn[iae] die XXVIII Jan[uarii] 1773.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 89-90). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 464-465   p.464  p.465.