Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L4830 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 14 April 1773 n.s.
Dated d. 14 April. 1773. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo,
D[omino] C[arolo] a Linné,
equiti splendissimo, Archiatro
Regio atque Professori
Celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Gratias, quas debeo, easque maximas, ago pro benignissima TUA informatione de plantis. Diu iam responsum tulissem, plantarumque continuationem misissem, nisi praeparationes pro instanti itinere me impedivisset. Praeterea occasio ad transportandas plantas mihi omnino defuit. Nunc vero secretarium legationis Vestrae rogabo, ut parvum hunc fasciculum ad TE mittat.

In praecedentibus TUIS litteris de N. 5. quaeris, num folia alterna. At sunt opposita et flos regularis. N. 7 ex Insulis nostris Americanis.

Addam nunc observationes quasdam de plantis in fasciculo novo contentis. Benevolentia TUA solita, ut spero, errores descriptionum et determinationum mihi benignissime communicabis.

N° 1. Cotyledon ex India
N° 2. E Capite B[onae] S[pei].
N° 3. Ex India Orientali
N° 4. Ex India Flores axillares, quaterni, incompleti squamis suffulti. Calyx 0. Corall. 1. phyll. 5-fida. Stam 5. filamentis brevissimis. Capsula circumscissa dispersa. Forte Trianthema erit.
N° 5. Flores terni, laterales longiores, squama membranacea suffulti, insidentes basi floris intermedii Cal. 0. Coroll. 1. petal. 5-fida. Stam. 5. Pistill. 1. Stylus simplex. Flosculorum alter faemineus tantum videtur.
N° 6. Trianthemis affinis ex Africa. Coroll. 1. petala, 5-partita, persistens. Tubus laciniis brevior extus hirtus. Laciniae oblongae margine membranaceae, apice apice fornicato aristatae. Stam. 10. Fil. subulata in fauce corollae, quorum 5 laciniis corollinis subiacentia antheriferae laciniisque paulo breviora, reliqua 5 incissuris inserta praecedentibus breviora sterilia. Pistill. 1. Stylus simplex longitudine staminum.
N° 7. Ex India. Flores mihi desunt.
N° 8. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 9. An Caesalpina?
N° 10. Hyacinthus; at quaenam species?
N° 11. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 12. E Cap[ite] B[onae] S[pei]. Folia mihi desunt.
N° 13. Allium
N° 14. Gentiana corolla quadrifida.
N° 15. Pentandria monogynia, Corolla fauce villis clausa. Capsula 1 locularis. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 16. Cal. 5-fidus. Coroll. 5-fida. Stam. 10. Pist. 3. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 17. 5-tandria. 1-gynia. Cal. 5-fidus persistens. Corol. infundibuliformis tubo elongato limbo 5-fido. Caps. 2. locularis. 4-valvis, polysperma.
N° 18. Flores mihi desunt.
N° 19. Ex India
N° 20. Didynamia
N° 21. Pentandria monogynia ex arenosis Cap[itis] B[onae] S[pei]. Flores albi fragrantes. Videtur Diosma.
N° 22. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 23. Gnaphalium e Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 24. Pro Passerina accepi at falso.
N° 25. Ex India
N° 26. 27. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 28. 29. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 30. Standria Corolla 1-petala villis clausa.
N° 31. Arbor Cap[itis] B[onae] S[pei]. 5-tandria 2-gynia. Coroll. 5 petala infera.
N° 32. Monadelphia, 5-tandria 1-gynia. Nectarium in medio Calycis.
N° 33. Repens in montosis Cap[itis] B[onae] S[pei].
N° 34. Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 35. Erica an pubescens?
N° 36. 37. 38. Ericae e Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 39. ex India
N° 40. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 41. Diadelphia C[apitis] B[onae] S[pei].
N° 42. America
N° 43. Cal. superus, 4 dentatus, Coroll. 1petala campanulata, quadrifida, laciniis laceolatis, obtusis. Stam. 4. aequalia. Filamenta in imo fundo corollae affixa longitudine tubi. Antherae lineares longitudine filamentorum. Pistill. Germ. inferum, minimum. Stylus staminibus brevior elevatus subtetragonus. Stigma obtusum. Pericarp. calyce quadridentato, coronatum, subglobosum uniloculare polyspermum. Ex Insula St. Crucis Americae. Distinctum genus migi videtur.
N° 44. Artemisia aethiopica?
N° 45. Ex Aethiopia?
N° 46. 5-tandria 1-gynia. Aethiopia.
N° 47. Epilobium ex India.
N° 48. Ex India orientali.
N° 49. 50. Ex India orientali.
N° 51-55. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 56. Ex India Orientali.
N° 57. Ex India Orientali.
N° 58.59. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 60. Dioecia Tetandria Mas. Cal. nullus. Coroll. 1petala, supera hypocrateriformis tubo filiformi limbo quadrifido laciniis revolutis. Stam. 4. medio tubi corollae inserta filamentis filiformibus, longissimis, pendulis. Antherae ovatae in medio insertae apice bifidae.
Foern. Cal. et Cor. uti in mare. Pistilli Germen ovatum stylo longissimo, bifido, dependente, hirto. Stigma obtusum. Pericarp. Capsula ovata, 2 locularis polysperma. Habitat in Africa.
N° 61. Phylica ex Aethiopia.
N° 62. Cheronia fruticosa?
N° 63. Umbellatum
N° 65. Ex India
N° 66-69. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 70. Leucadendron
N° 71. Penaea mucronata
N° 72.73. E Cap[ite] B[onae] S[pei].
N° 74.75. Leucadendron
N° 76. E Cap[ite] B[onae] S[pei].

In aliquot diebus Angliam petam, ubi per totam aestatem degam, si vero litteris TUIS benignissimis nosocomium Fridericianum Haffniae inscribis, eas securo per parentem optimum accipiam.

Vale, Vir generosissime, semperque favere perge!

Haffniae d[ie] 14 April[is] 1773.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 91-92). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 465-466   p.465  p.466.