Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5054 • Carl Linnaeus to Carlo Allioni, 8 November 1774 n.s.
Dated 1774 d: 8 Nove[mbr].. Sent from Uppsala (Sweden) to Torino (Italia). Written in Latin.

Botanico illustri,
D[omino] D[octori] Carolo Allionio,
Horti Reg[ii] Taurinensis Praefecto,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linné.

Pridie in manus venit Auctuarium tuum Horti Taurinensis, nescio unde, a Te, Amicissime, missum, pro quo, ut etiam pro omnibus Tuis donis, quibus me per vitam beasti, Te colo, Te veneror die nocteque. Doleo me adeo a Te remotum, ut mutuis inservire nequeam, minus videre Te, quod optassem semper, sed negarunt fata. Tu solus certe plura solide detexisti quam multi Botanici simul, studio certe herculeo. Nulla aetas magis ferax fuit in producendo novas plantas quam hoc nostrum seculum. Mexico, Cap[ut] B[onae] Spei, Ind[ia] orientalis nos inundat novis plantis. Nullae tamen magis difficiles quam Europae australis, in quibus Barrelier, Bocco aliique pauci quidem egregia praestitere, sed figurae eorum saepius non satisfaciunt. Quae vero Tuae lucent uti Luna inter stellas minores.

Doleo me carere Zanoni hist[oriam] plant[arum], Halleri hist[oriam] alteram, Miscellanea Taurinensia, Comment[aria] Goetting[ensia], Cranziana, adeoque in his deficere.

29. Digitalem luteam et minorem Mantiss. 567 tandem separavi in binas species. Vidi ambas in Gallia ad Colberg sponte crescentes mixtas, ubique in collibus, adeo saepe affines, ut nescirem quamnam.

51. Aloes species non ex larva herbae, sed ex nuda planta s[ive] fructificatione distinxi adeoque floribus distinctae species.

133. Sic Achyranthes sicula. Habeo quatuor plantas foliis distinctissimas, sed flores in spicis simillimos, quas origine easdem non dubito; reliquae species fructificatione longe alienae sunt.

61. Silphium tuum forte numquam vidi; quaeso, des in tuis proximis figuram.

84. An Hesperis lacera Syst. nat. XIII p. 501. Cheiranthus lacerus. Spec, plant. 926? Tristes vero flores noctu odoratissimos, die inodoros, colore lutescente virescentes; color et odor convenit in hisce; non vero odore tristes s[ive] piceo.

93. Hedysarum alpinum meum diversissima planta ab Hed[ysaro] obscure vestro, quas me conjungere suasit Hallerus in priore historia; nunc novi vestrum obscurum melius.

113. Azedarac semperv[irens] & flor[ens]. Doleo impense me numquam vidisse.

115. 116. Saxifragias has oppositifolias vidi et certus specie non diversas esse.

125. Saponariam porrigentem dixi; antea hanc habui in horto; doleo, quod mihi perierit.

136. Ortegiam hispanicam floribus subverticillatis, caulibus simplicibus ab Ortegia dichotoma floribus axillaribus solitariis, caule dichotomo, puto satis distinctam.

Floreas diutissime in augmentum et ornamentis [sic] Rei herbariae.

Upsaliae 1774 d[ie] 8 Novembr[is].

Viro Celeberrimo
D[omino] D[octori] Carolo Allioni
in Hort[o] Taurinensi Professori Botanices
Turin.

upSUMMARY

Linnaeus has received the list of additions to the Turin garden [Linnaeus refers to the “Auctarium ad synopsis methodicam stirpium Horti Reg. Taurinensis”Allioni, Carlo “Auctarium ad
synopsis methodicam stirpium Horti Reg.
Taurinensis”, Mélanges de
philosophie et de mathématique de
la Société Royale de
Turin
(1770-1773), V, 53-96.
], earlier promised by Carlo AllioniAllioni, Carlo (1725-1804).
Italian. Professor of botany, Turin.
Correspondent of Linnaeus.
, and he thanks him very much. He regrets that Allioni lives so far away that they cannot meet. Linnaeus praises Allioni for his work and the many new species that he has published. Overall, the past century has seen more new plants discovered than any earlier, especially plants from Mexico, Cape of Good Hope and East India. The plants in the south of Europe are much more difficult. Although Jacques BarrelierBarrelier, Jacques (1606-1673).
French. Botanist, dominican.
, Silvio-Paolo BocconeBoccone, Silvio-Paolo
(1633-1704). Italian. Botanist at the
court of Ferdinand II of Tuscany,
professor of botany at Padua.
and others have contributed much to the study of them, their plates are often not satisfactory [Linnaeus refers to Barrelier’s Plantae per GalliamBarrelier, Jacques Plantae
per Galliam, Hispaniam et Italiam
observatae: iconibus aeneis exhibitae
à R. P. Jacobo Barreliero
parisino [...] opus posthumum, accurante
Antonio de Jussieu [...] in lucem
editum, & ad recentiorum normam
disgestum: Cui accessit ejusdem auctoris
specimen de insectis quibusdam marinis,
mollibus, crustaceis &c.
testaceis
(Paris 1714).
and Boccone’s Icones & descriptiones rariorum plantarum SiciliaeBoccone, Silvio-Paolo Icones
& descriptiones rariorum plantarum
Siciliae, Melitae, Galliae &
Italiae. Quarum unaquaeque proprio
charactere signata, ab aliis ejusdem
classis facile distinguitur
(Oxford
1674).
]. Allioni’s are much better, they are like the moon among tiny stars.

Linnaeus is sorry that he does not have all the works cited by Allioni, such as Giacomo Zanoni’sZanoni, Giacomo (1615-1682).
Italian. Botanist, superintendent of the
botanical garden at the university of
Bologna.
hist. plant. [Linnaeus refers presumably to the Rariorum stirpium historia ex parte olim editaZanoni, Giacomo Rariorum
stirpium historia ex parte olim edita.
Nunc centum plus tabulis ex commentariis
auctoris ab ejusdem nepotibus ampliata.
Opus umiversum digessit, Latine
reddidit, supplevitque Cajetanus
Montius
(Bologna 1742).
], Albrecht von Haller’s Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
hist. alteram [Linnaeus refers presumably to the Enumeratio stirpium quae in Helvetia rariores proveniuntHaller, Albrecht von
Enumeratio stirpium quae in Helvetia
rariores proveniunt
([Lausanne]
[1760] ).
] and works by Heinrich Johann Nepomuk CrantzCrantz, Heinrich Johann Nepomuk von
(1722-1799). Austrian. Naturalist
and physician. Professor in obstetrics
in 1754, Vienna.
as well as the Miscellanea Taurinensia [the Mélanges de philosophie et de mathématique de la Société Royale de Turin] and Comment.goetting [the Göttingische Anzeigen von Gelehrten Sachen].

Linnaeus then goes on to make detailed botanical comments on about ten of the species treated by Allioni in the list, and for some of them he admits that he has never seen them before.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Accademia delle scienze, Torino, Carteggi Collection, Allioni´s letters, cart. 2709). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 48-50   p.48  p.49  p.50.