Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5060 • Christian Friis Rottböll to Carl Linnaeus, 31 December 1774 n.s.
Dated die decembris 31. 1774. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir Illustrissime!

Post editum meum de Cyperis et affinibus opus me detinuit et adhuc detinet lecto maximam partem affixum sevissimus morbus, nec spes reconvalescentiae ulla. Morbus in hepate sedem habere videtur. Corpus est emarciatum, nervosum systema debilitatum. Mors certa et inevitabilis videtur. Hinc de Genere, quod nomen portaret meum, minus sollicitus esse deberem.

Non possum tamen, quin humanissimis tuis litteris morem geram. Madablatta Kön[igii] novum genus non est, sed ad Triopterin Tuam vel potius Banisteriam (quae Triopterim amplecti debet) referri debet. Confer descriptiones tuas genericas utriusque generis! Confer racemos florum cum Tab. XIV. Ic. Pl. Amer. Burm. et partem tertiam Pericarpii, quam mitto! Nam integrum nullum misit Konigius, cum icone Pl. XVI, et videbis Plantam Konig. habere racemos Banist. XIV. Pericarpia Banist. XVI. Quod Monogyna sit, speciem bene notat; ad Genus faciendum valere non debet, adeoque tertia jam vice spe excidit amicissimus Konig in Planta pro me invenienda. Prima vice mihi Lobeliam Erinum, 2 Pontederiam quandam, tertia jam vice Banisteriam, quae forte nova est species, nam rite hanc rem discutere non permittit morbus, mittens. Heri cum advenerint tuae litterae, in hanc rem inquisivi; excuses, si quid minus apposite scriptum, cum brevitas temporis et infortunitas corporis meditationes perficere vetant.

Si Botanophilo, qui sarcinas composuit, rem gratam facere velis, dic ejus in honorem plantam e familia quam extricare tentavit, sc[ilicet] e graminibus! Habeo ipse elegantissimum genus, quod tamen a Te antea sub aliis generibus est relatum, sed certe structura adeo mechanica, adeo singularis et huic generi propria, ut distingui jam mereatur, praecipue cum jam 4 sint mihi notae species ad hoc genus pertinentes. Articulariam dicere constitui antea, si aliquando ederem, quod tamen jam non futurum satis certe praevideo.

Nota Generis haec est.

Rachis cylindrico-subulata, strictissima, articulata, articulis solutis sive liberis, sinu excavatis; superiore quolibet per denticulum centralem cum socio inferiore conjuncto.

Flores alterni simibus excavatis Rachis inclusi.
Calix Gluma univel bivalvis, uniflora in 2bus biflora in reliquis 2 speciebus. Valvula exterior cartilaginea ad basin truncata, simus operculorum instar claudens, rachi articulatione mobili juncta.

Corolla hermaphrodita bivalvis, valvis lanceolatis acutis concavis inaequalibus, praeter has in 2 speciebus corollae masculae.

Stam. Filamenta 3 capillaria, antherae lineares utrinque bifurcae.

Pistillum Germen oblongo-lineare truncatum, capitello instructum hinc convexum, inde concavum. Styli 2 capillares, stigmata plumosa in 2 penicilliformia in reliquis 2 speciebus.

Peric. O semen unicum figura Germinis.

Species sunt sequentes.

Articularia maritima, calycibus univalvibus, unifloris, germinibus capitatis, spica recta.

2. Articularia Aegilops, spica incurva, uniflora, Calycis gluma exteriori trivalvi. Germine acephalo.

3. Arctic. Polystachia, spicis plurimis fasciculatis, filiformibus rectis, Calyce bivalvi, biflora. in appendice Mantissae descripta, nota diu. Plukenet. tab. 191. fig. 6. Moriz. Part. 3. §8 pag. 182. Phoenix Maderaspat. Brown. 7. Scheuchzer. Agrostogr. Myosuris. p. III. tab. fig. 21.

4. Articularia heteroclita. Floribus internis polygamis bifloris, externis conplanatis neutris. Omnium pulcerrima, gigantea, nemini, ni fallor, visa. Praeter flores in sinu inclusos more aeternorum gerit externe ad apices articulorum squamas inanes, quas flores neutros dixi. Structura et mechanismus ex hac et 3 specie imprimis patet.

Huc Nardus aristata etiam pertinet, sed non est a me examinata et forte etiam Gangitis.

Nardus tua calyce caret et monogyna est, quae notae deficiunt in his omnibus.

Angelopum verorum structura adhuc remotior. Si quis Botanicorum imposterum Rachis structuram negligeret, posset ad Lolium referre, cum quo genere maxime convenire videtur nostrum; hoc in casu Lolium absorberet nostrumque elideret genus, quod, si metuendum tibi videtur, propone sequens, quod sortem hanc metuere nequit, nisi Solander fortasse in peregrinatione sua nostrum sequens detexerit, quod mihi ignotum.

Polyandria Monogynia. Character Genesicus! Fl. parvi.

Calyx Perianth. O Corolla monopetala, rotata, persistens, coriacea; tubus brevissimus, limbus bipartitus, laciniis subovatis, interno latere tomentosis, patentibus.

Nectarium. squamae 9 obovatae, truncatae, apice inflexae, 2-plici serie sitae, 6 sc[ilicet] exteriores radiales tubo corollae infra limbi lacinias innatae, 3 interiores discoideae, receptaculo adnatae, prioribus obversae, singulae 4 poris apicem versus insculptae Radiales interno, discoideae externo latere.

Stamina. Filamenta 36 brevissima, capillaria, in 9 quaterniores per squamas nectarii distributa, singulo filamento e poro Nectarii singulo prodeunte. Anth. subrotunda, compressae, peltatae.

Pist. Germen ovatum, angulatum, receptaculo immersum. Stylus brevissimus. Stigma obtusum emarginatum, sphacelatum. Pericarp. Drupa turbinata truncata, calyci affixa, inter Surinamenses Rolandri.

N.B. Obversae sibi invicem Nectarii squamae ex antheras frictione excutiunt prolificum semen structura et mechanismo mirabili. 3 hujus generis sunt species.

1. - - - caule diffuso, foliis alternis lanceolatis, antheris 4-ternis collateralibus.

2. - - - polygama, fol. lanceolatis, acuminatis, racemis filiformibus, antheris bijugis.

3. - - - foliis lanceolatis, acuminatis, rigidis, coraceis; facies Laurorum.

Nomen Friis maternum est, non paternum, plurimis in gente nostra commune, et antecessoris mei in facultate medica. Rottböll paternum est; hinc Rottbolla vel Rottbollia dicenda erit planta, si meum nomen portabit.

Minus sum de meo nomine sollicitus, sed conserva precor Kyllingae et Frisenae meae nomen, et si mutes, indica quaeso rationes; credo certissime notas sufficientes esse per generum constitutione.

Si morbus permittat induciaeque concedant, suppetere tibi possum genera quaedam Surinamensia ad tuum opus, et faciam laetus, ne mecum pereat totus labor, sed non faciam nisi sequentibus conditionibus, quas, si sancte te exsequturum promittas litteris tuis, habebis:

1. ut nomina generum et rationes nominum, cur dedi meo nomine verbis authoritate afferas, nec mutes, nisi inter nos conveniretur de hoc re.

2. ut quas mitto tabulas vel descriptiones, mihi vivo vel quibus indico haeredibus hujus thesauri restituas.

3. ut descriptiones ipsissimis meis adducas verbis vel, si rationes adsint, cur mutare cogeris, me monebis; ad rationes non ero surdus.

Colligam jam descriptiones et annotationes, ut si conditiones placeant, ad litteras tuas parata erunt omnia. Sed festina!

Contortas te examinaturum dixisti; an fecisti? an asclepiades? an stylos contortarum? Stapeliam vivam vidi postea; hinc mutatione quadam opus in charactere, sed nulla in essentialibus notis et numero staminum qui 10. An recepisti programma meum ultimum, quod praeterita aestate tibi misi per Lectorem Botanices Lundinensem, qui me invisit?

Felicissimum annum apprecor; vive felix et sospes cum tota familia!

Dedi die decembris 31. 1774.

Rottböll

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 249-250). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 406   p.406.