Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5164 • Paul Dietrich Giseke to Carl Linnaeus, 10 November 1775 n.s.
Dated d. 10. Nov. 1775. Sent from Hamburg (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Perillustri Excellentissimo,
D[omino] D[octo]ri CAROLO A LINNÉ,
Equiti aurato de Stella Polari, Archiatro Regio, Fautori ac PRAECEPTORI per vitam colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Paulus Dietericus Giseke.

Tam longum effluxit tempus, ex quo literas, quibus me beasti, accepi, ut toties erubuerim quoties cogitavi me nondum debite respondisse, & etiamnum erubescam dum has incipio exarare. Si Cl[arissimum] Schulze vidisti (illum qui olim, dum Tecum eram, Pumicem vitreum misit), is forte quaedam de me narravit. Pauca ipse scribam. Primo quidem, insigniter me mihi gratulatum fuisse, quum ex ultimis TUIS literis viderim, favorem TUUM in me nondum esse exstinctum, pro quo omni qua par reverentia gratias maximas TIBI ago. Sed unum fuit, Illustris archiater, quod responsionem meam hactenus retardavit, quippe autumno anni praeteriti Uxorem duxi, quae res tantum facessivit negotii, turbarum, & tantum non dixerim aerumnarum, ut omne literarum commercium per integrum fere hunc annum sileret, de quibus non amplius TE morabor. Accessit his paulo amplior Praxis, quae licet invito mihi incumbit, neutiquam tamen omittenda, quum Salarium quod dicunt minime sufficeret Oeconomiae.

Est tamen privata quaedam mihi & specialis causa, cur has ad TE dem literas. Nempe inter auditores meos unus est, cui nomen Grüno, qui dudum apud animum constituerat LINNAEUM aliquando invisere atque ab ipso Magistro discere. Hoc quum mihi aperiret consilium addens finito stadio academico se id facturum, ego auctor ipsi fui, ne per annos differret, sed statim Upsaliam proximo vere peteret. Obtinuit parentum consensum; at vellicat animum ejus rumor, nescio quis, TE, Praeceptor amicissime, non amplius ullas habere praelectiones, ne privatissimas quidem. Quare me ursit, ut a TE ipso sciscitarem, num ipsi privatissimas ejusmodi Praelectiones quibus me instructisti impertire velles, si proxima aestate accederet. Hoc enim si abnuis omnino, non veniret, quum TUI solius causa Upsaliam peteret. Est autem ejusmodi juvenis & moribus & ingenio cujusmodi TUO favore non indignum judicares. Audivit meas qualescunque in tria Regna Naturae lectiones & in Botanica eo uno anno didicit quae ego vix tribus. Quare oro rogoque, ne graveris, si fieri potest, vel tribus verbis mentem TUAM mihi aperire, ut anno jam vertente sciat, num illum accipies auditorem necne. Nil jam addo de reliquis conditionibus vitae; perinde enim ipsi erit, ut mihi erat, quomodocunque vivendum, dum ex TE discat. Maximi beneficii loco habebo & ego, si annuis; spero enim ex auditore eum evasurum discipulum.

Inter reliqua literarum commercia siluit etiam illud in Virginiam, quamvis plures accepi plantas mihi ignotas, quarum specimina is secum afferret. Sed laetor tamen quotiescunque. Res naturales ditescunt, quod impense factum esse opinor posthumis b[eati] Forskåhlii. At longe rariores certe sunt de quibus scripsisti TE accepissee ex Nova Granada, unde nemo mortalium puto unquam post Hernandesium quicquam vidisse. Quando licebit ea typis mandata videre? Anne verum est, quod ajunt, moliri TE novam Systematis Animalium editionem vel saltem Mantissam tertiam. D[octo]r Bolten (quem per dimidium fere annum non vidi) & D[octor] Jaenisch jam longo abhinc tempore TE suo nominibus salutandum me jusserunt. Meis verbis salutem plurimam impertias, rogo, splendissimae TUAE familiae, nec desinas favere ei qui nunquam obliviscetur PRAECEPTORIS Amicissimi quemque olim discipuli titulo ornasti mihi.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 483-484). [1] [2] [3]