Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5199 • Carl Linnaeus to Johann Reinhold Forster, 12 March 1776 n.s.
Dated 1776 Mart. 12.. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Upsal[iae] 1776 Mart[ii] 12.

Viro Celeberrimo,
D[omino] D[octori] Reinh[oldo] Forstero,
J[uris] U[triusque] Doctori,
Amico integerrimo.

Suavissimas Tuas d[iei] XX febr[uarii] accepi heri.

Dona Tua aurea nondum pervenere in manus meas; accessere Hamburgum; inde Consul nostras misit ea Scanör. Consul generalis promisit ea perventura in manus meas intra medium Martii et brevi habebo.

Character Forsteriae est pulcherrimus, distinctissimus. Planta facie alpina.

Gratulor gradum Doctoratus, sed haec Tibi nimis levia.

Listeri conchyliologiam liberalitate illustrissimae academiae Oxoniensis rite accepi. Devotissimas mox rescripsi per D[ominum] Hudeford Oxoniam, qui ea redderet academiae. Miror, quod ista per tabellarium publicum non reddita sint.

Societas Regia scientiarum Upsaliensis Te Membrum suum ante 3 hebdomadas vocavit; litteras dudum habuisti, nisi Secretarius morbo correptus fuisset.

Anne scripseram in ultimis de Sparrmanno, quod ille in solemni inauguratione Medica Doctor creatus fuit d[ie] 16 Decembris ultimi? Hoc ita Te jubente et me obtemperante non sine quadam molestia. D[ominus] Schützer si novisset, nil potuit in ea re praestare.

Floram Lapponicam ego praestare nequeo nec possideo plus quam unicum exemplar; dedi quamdiu habui. Dicam Gahnio, dum aliquando Holmiam pervenero. Dixisti a Gahnio, non Botanico, plantam.

Ebenum esse Pentapetis et G[ummi] elasticum Ficus speciem cum summa laetitia a Te didici.

Solandra nihil habet commune cum umbellatis, sed est affinis tricoccis Cliffortiae, Mercurialis. Certe Botanici Capenses valde de ea hallucinati sunt.

Bigam insectorum mox mitterem, si possem cum tabellario mittere, sed constat 1 ½ philyra praeter tabulam, sat hoc vobis Anglis onerosum, qui debetis tabellario solvere pro singula plagula majore et minore.

Dicis Sparrmannum omnia jam necessaria Examina et Exercitia publica subiisse, dissertatione inaugurali excepta; si hoc nulla fuisset mihi molestia, sed nihil praestitit praeter unicum exercitii caussa dissertatiunculam.

Wallerii dissertationes pulchris titulis, sed non multum valent. Erit difficile eas colligere. Dicam altero Sparmanno.

Mantissas meas, quot quot habeo, colligam pro Te.

Clerkii icones non prostant ulterius, nisi casu in auctionibus publicis occurrant.

Ad D[ominum] White a multo tempore non scripsi, cum vellem absolvere prius meum tomum 1 Systematis, quod jam jam factum.

Hibiscus populneus. De hoc non dubito.

Mangium montanum Rumpf. III. † esse Minosae speciem, vix scio, quomodo intelligam.

Obtulit se ad editionem Systematis naturae tomum I de Animalibus et Mantissam IIIam, tam D[ominus] Murray, Göttingensis Professor, quam D[ominus] White vestras. Manuscripta habeo parata. Lubentius mitterem Londinum, praesertim si velles et vacaret tempus tibi habere inspectionem typi.

Quomodo nomen Forsteriae aut Forstera scribendum, cum tu dicares Forsterus non Forsterius. Mihi perinde erit, ut jubeas. Inserui genus jam Mantissae meae 3.

In charactere Forsteriae: cum calycis interioris tubus adnatus sit Germini, anne itaque Flos[a][a] : MS1 <Germen s.> Flos superus dicendus, quod Tournefortiana methodo calyx abit in Fructum?

Si rescribas, sit titulus Societati Regiae Scientiarum Upsalia nec alius, cum ego Societatis literas aperiam.

Librum Tuum D[ominus] Ihre dudum accepit et audivi eum de libro loquutum.

Vellem lubenter scire, num hae litterae ad Te rite pervenirent, cum hospitii Tui plane oblitus sum.

To
M[onsieur] Joannes Reinold Forster
juris u[triusque] Doctori[b][b] : MS1 Percy Street No 16 [added
by another hand
]

London

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Private collection). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <Germen s.> Flos
b.
MS1 Percy Street No 16 [added by another hand]