Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5316 • Christian Friis Rottböll to Carl Linnaeus, n.s.
Dated . Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generosissimo, Nobilissimo
et Inclytissimo D[omi]no,
Carolo von Linné,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Christianus Friis Rottböll.

Post acceptissimae tuae Epistolae adventum duae effluxerunt septimanae, antequam fasciculus ille tibi a Jacquino destinatus ad nostras pervenit manus; advenit tandem sed solutus opera Praefectorum Vectigalium, qui in telonio eundem haud perfunctorie perquisiverunt; nihil tamen deperditum credo; sin autem intactus nostris fuerit commissus manibus, quin etiam intactus ex eisdem exeat, dubitare nolis. Petiisti, ut hoc depositum, si bona nasceretur occasio, quanto ocyus ad te mitterem; video ex inscriptione inter pagellas recondi bulbum Pancratii filamentis lini involutum, qui cum fortasse exigit, ut terrae quam citissime commendetur; scire cupio, si desideres, ut mittam e navi Holmiam petente; si Vester Nuntius hic jam degeret, ipsi totum negotium committerem, ast, eo absente, ut ipse ejus curas agam necesse est. Pro hoc fasciculo solvi 9 marcas Lubecenses, ast ut haec mihi solvas non posco, cum impensa se soluturum scripsit Jacquinus; ast si radices quasdam vivas Dodecatheontis, quae tanta copia in tuo proveniunt horto, in hortuli nostri ornamentum vis mittere, gratior mihi obtingit a te remuneratio, simulque habeo, quo tanti Datoris memoria menti et oculis quotidie obvertatur! Vale!

P.S. Mitto cras per navim fasciculum desideratum, cum video D[omi]num Fabricium hanc a te accepisse veniam; cum libris ergo, quos ab ipso desiderasti, advenit simul a Jacquino missus fasciculus. Vale!

[address]
A Monsieur
Mons[ieu]r Charles de Linné
Professeur en Botanique
& Chevalier de líetoile
Polaire
a
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 251-252). [1] [2] [3]