Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5318 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1749? n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Amico aeternum colendo,
nostri aevi ornamento,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Fr[anciscus] De Sauvages.

Acriter doleo, amice suavissime, non tam, quod a nebulone illo Botraye, cujus nec nomen nec opus ad meas aures adhuc devenerant, lacessitus fueris quam quod illius scommata, ab omni viro probo et cordato deridenda, non contempseris. Ignoro quidem quas calumnias consarcinarit, sed hoc apprime novi, nullum fere fuisse hactenus virum, qui in scientiis excelluerit, quem nimio fulgore coruscantem, non allatraverint canes luscii, quem non momorderint invidi, testes sunto Homerus, Ovidius, ac apud neotericos Cartesius, quem pro sacrilego, haeretico, vesano Batavi ipsique Galli plures exagitaverunt. Harvaeus, quem circulatorem contemplim vocitabant, et ranarum dissectorem, Sydenhamius, qui in multis locis se pro mercede sannis exceptum esse fatetur, Boyleus, Tournefort &c. Quo major et magis diffusa est per universum eruditorum orbem tua Gloria, eo acrior erit quorumdam invidia; anne propterea a scribendo et bene agendo cessaveris, quod illi a maledicendo non cessent; certe mirum, quantum illis faveris, qui te eo fine lacessunt, ut a scribendo te deterreant. Nescio, quis sit ille furcifer, qui te scriptis aggreditur, sed nisi me fallit animus vel ipse est quispiam miser Botanicus aut a quodam Botanicastro excitatur. Quidquid sit, omni ope atque opera conabor hancce turpem opellam accersere, licet Berolini neminem noverim et statim atque accepero, huic cavillatori pro virili respondebo; ad calcem Florae Monspeliensis, quae tibi jamdudum dicata lucem demum hac data occasione aspiciet.

Perge interea, vir colendissime, tuis vere invidendis operibus probos et honestos scientiarum cultores ditare recreare! Quid malevolos et improbos curas? Quo plura scripseris, quoniam optima sunt, eo magis ipsos molestabis et te tuumque nomen vindicabis.

Te millies salutant D[omini] Bon, De Ratte, Maynard, nec non alii academiae Monspeliensis socii tibique et longam vitam incolumemque ex animo deprecantur.

Quindecim abhinc diebus, tuo exemplo commotus, uxorem duxi nomine Olimpiam, 27 annos natam oculis subcaeruleis, flava coma, forma eleganti, nobili familiae minus quam suavissima indole, mihi charissimam; opes sufficientes attulit; Alesiensis est, ut ego sum ... tuam conjugem meo nomine reverentissime salutes, quaeso, hancque diu incolumem tibi servet Deus optimus. Plantas Magnolii ineunte sequenti anno, si deus faverit, accipies. Belvedere defloruerat apud nos, cum tuas litteras accepi; non ideo quaesito tuo respondere valeo.

Tuas dissertationes et ultimam systematis naturae, nec non materiae medicae editionem cura, ut Bibliopolae nostri possint obtinere, certusque sis ea omnia cito a studiosis Parisiensibus et Monspeliensibus abripienda fore, ut caetera tua opera abrepta sunt et voraciter empta a philiatris hujus urbis; si tibi pretium reservasses nec a Parisiensibus bibliopolis editiones factae fuissent, non exiguas certe opes cumulasses. Magno enim prae ceteris libris pretio tua opera veneunt. Ut genera duobus nummis seu libris sex, Fauna et flora Suec. Libr. 9, quaeso, me doceas, qui flores apti sunt ad horas tum Turcicas tum constantes designandas. Hoc arcanum aliaque multa curiosissima, ad te fideliter referam.

Academiae Tolosanae praemium de Hydrophobia feliciter retuli, mense elapso; quingentas scil[icet] libras accepi, cum magnis encomiis; dissertationem statim atque lucem viderit et se opportunitas obtulerit accipies. Sexaginta plures competitores habuisse me ferunt academici. Felix sum, quod ex eorum numero non fueris. Litum mercurialem pro prophylaxi laudo. Quomodo catarrhos [symbol] [symbol] cures, quaeso, me clarius doceas.

Visum fere amisi aestate praegressa cum acuratius microscopia introspicerem; adeoque deinceps iis omnimode abstineo. Non ophtalmia sed marmaryges et visus obscuritas me divexarunt. Paulo post parum abfuit, quin me dolor colicus e medio abstulerit. Deo juvante jam vegetus sum et uxorio munere nequaquam laesus. Vale amice dulcissime, et diu vale!

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 129-130). [1] [2] [3]