Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5320 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1747? n.s.
Dated . Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo medicinae et Botanices professori,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem]
Fr[anciscus] De Sauvages.

Jam mensis est, vir colendissime, a quo scripserat ad me doctor Maynard tuas litteras accepisse. Cum a te ipso nihil accipiebam, laetabar audire ab aliis te bene valere et scientiis perficiendis incumbere. Quae scribis de hominum plurimorum circa meam dissertatiunculam benigna aestimatione hoc totum tibi referendum puto, ac multo magis tui solius quam plebis me tangit opinio. Accepi nuper catalogum Gissensem Dillenii, de quo praeclarius judicabam quam res ipsa meretur, nec quid in illo opusculo bene utilis [sic] deprehendo nisi quae muscos, fungos et pauca genera nova expectant; ordo vero tempestatum, quibus plantae florent, est vilior quam qui a tanto auctore potuisset expectari. Nonne stomachabaris Lutetiae eum ordinem unicum in horto vigere omnium praestantissimo, quasi vero nulla hactenus inventa foret methodus ... Vereor, ne meam mentem circa foliorum methodum non satis aperuerim, cum nullum de hac re verbum mecum communices. Mea autem mens est, non genera attingere; hoc tuum est, nec specierum nomina mutare, sed tantummodo species a te nuncupatas ita in classes ordinare, ut quae foliis congruunt, simul repperiantur, quod, ut facile senties, si non multum utile futurum est, saltem nullam injuriam bonis methodis, nullamque noxam rei herbariae potest inferre ... tota hyeme me ferior a botanica, et tum praxi tum theoriae totus incumbo. Amicum habeo Jenae apud Saxones inclytum proffessorem, a quo eximia circa theoriam opuscula identidem accipio scil[icet] D[ominum] Hambergerum, qui ab Hallero nuper lacessitus circa novum et meo quidem judicio exquisitum respirationis mechanismum se defendit strenue.

Summa cum voluptate et utilitate legi tuam dissertationem de febre intermittenti Geneva missam Leydae editam 1745. Nervosa est et mascula optimis experientiis suffulta dissertatio. Causam proegumenem recte determinas, quae sola medico sufficit. Nos in hisce scholis ulterius in causas efficientes proximas contendimus et mire dissentimus inter nos, ut videre est ex dissertationib[us]. Haemastaticae annexis, circa quas, si sit in societate regia quis otiosus horumce studiorum cultor geometra, vellem apprime, quid de hisce sentiat, accipere.

Mihi nuper venit in mentem ludicra quaedam hypothesis fluidum, scilicet nerveum esse idem ac materia electrica; hujus opinionis argumenta in thesi congesturus sum; si quid nosti ad hoc confirmandum, doce me! Pravos electricitatis effectus sensit D[ominus] Dopelmeyer, Nurimberg[ensis] proffess[or] matheseos, qui in Hemiplegiam inde deductus est.

Tibine dixi suo tempore nostrum amicum Laugier, prius reginae Hungariae, nunc Lusitanicae esse archiatrum; ab eo ad me nondudum venit anatomiae proffessor D[ominus] Santucci, qui Lisbonam vel Ulyssiponam dereliquit propter gentis barbariem et scientiarum in Lusitania contemptum. Scripsit de anatomia rectissime.

Invenio in horto quodam muscum, nescio quem, humifusum et densum, qui folium unicum, sed apice bilobum tantum profert, ad oras leviter hirsutum, nec flores nec fructum adhuc invenio. Nescio, utrum sit Targionia Micheli. Figura apposita major non est [illustration]. Cuscutae majoris fructum observavi, et mihi videtur capsula membranacea sicca unilocularis disperma, seminibus reniformibus compressis, perianthium semiquinquelobum, lobis obtusis. Illa planta parasytica vineas nostras infestat; caules ejus filiformes circa sarmenta contorquentur et vites enecant; nostine quoddam remedium euporiston?

Gratias ago quam maximas pro eximiis tuis circa plantarum brutis quibusdam noxiarum usum observationibus. In hisce regionibus non datur phellandrium, sed inquiram a Nemausensibus, utrum ejus vim equi fuerint umquam experti.

Opus D[omi]ni Lemonnier est volumen in 4to, cujus prima pars est omnino geographica et versatur circa meridianam lineam Franciae a D[omino] Cassini de Thury; adnectitur commentariis academ[iae] Parisinae, verum it Parisiis. Miror, quod vestri astronomi hoc opus non arcessant.

Doleo, quod tanta Petropolidis academia, a quo tam pulchra opera habuimus, evanescat. Gmelinum non novi, sed ante illum aderat D[ominus] Deschiseaux, homo ad omne studii genus ineptus, ut ajebant saltem Parisini.

Misi ad portum Cete et commisi D[omi]no Uffroy, medico hujus urbis, ornithologiam Barrerii cum dissertatione de Boum pestilentia et opusculo unius ex meis discipulis; fasciculum data prima nave accipies!

Plantulas siccas quasdam inserere erat animus. Verum, quoniam domum alia commutavi, omnia mea sunt confusa, ut nihil suo loco inveniam.

D[octo]r Bruyer Parasinus misit suam dissertationem de abusu maturioris cadaverum inhumationis et ad calcem citat plurimas observationes, quibus constat vivos fuisse sepultos pro mortuis habitos.

Jucundissimum facis, cum me circa morborum genera et species admones. Utinam hocce tibi arrideret studium et me in hoc adjuvare velles! Historia morborum hactenus est chaos obscurius et altius multo quam erat botanica Mathioli aut Discoridis temporibus. Vix extricare genera audeo.

Tot circumstant practicorum praejudicia, medicorum invidia, barbaries, arrogantia, ignorantia, lucri cupido. Semper obstabunt. Corrigenda foret primum et stabilienda bona morborum nomenclatura, sed quis hoc in se sumpserit, quis ea pollebit authoritate, eloquentia, scientia, ut suscepto operi gratiam conciliet. Nullum novi in Gallia, qui similia curet; quippe ad vulgi aestimationem captandam et aurum accersendum ea non conferunt. Botanicis certe quidquid velint permittitur; nullus ipsis invidet, quoniam utcumque in sua scientia aliis praecellant non inde opulentiores evadunt; ast medici nequaquam sustinent dari alios, qui sua praesertim regione historiam morborum et rem medicam se ipsis accuratius tractare nitidius intelligere reputentur. Utinam haec apud vos non vigeat inter medicos invidia, et argyromania, scientiae pestis. Ita confusa est morborum denominatio, ut hodie unicum genus sit febris, cujus tres vel quatuor species: febris intermittens, febris putrida et febris maligna. Nomen Amphimerina, origine Graecum, characteristicum, optimum, omnibus hodie medicis est aeque ignotum ac apud Sinas et Garamantas. Febrium genera a typo desumenda credidi, quia typus nullam hypothesim involvit, quia, nisi cura medici intercedat, satis constans est, quia evidens character et antiquitus notus. Febrem Hungaricam quod attinet, cum eam numquam observarim et authorum descriptionibus vix credendum sit, ut pote confusis, mutilis saepe invicem repugnantibus, nihil certi pronunciare valeo, nec de Ephemera sudatoria Anglorum; tu, si quid certo scias, quaeso, aperias.

Semina plantarum Sibiricarum si miseris, pergratum facies. Tibi gratulor de archiatri nomine. Utinam cito de stipendio!

Recessunt a Gallo provincia hostes; ast Monspelii degunt Hispani cum principe D[omino] Philippo, unde annonae caritas multum crescit.

Verum quidem est ad Amphimerinas me deduxisse species tum lentas tum acutas, sed non video genus illud ratione celeritatis in alia duo dividi posse, quia non dantur inter acutos et chronicos morbos limites; synochos videmus plures ultra 40 dies excurrere et sensim in lentas febres abire; praeterea inveniendum foret nomen genericum et proferendum, quod non nisi coactus facio. Hactenus in adversariis specierum, quas observo descriptiones asservo. Mihi vero multo magis quam gravissimis sed a methodis autoribus hac in re confido; tibi vero magis quam mihi crederem; quippe tui ingenii praestantiam, rectitudinem, sagacitatem novi; ni solus essem in orbe medico methodi nosologicae studiosus, ipse certe acrius et animosius invigilarem. Tibi, vir illustriss[ime], viam aliquatenus straverunt Botanici hujusque saeculi, mihi nullus nosologus; indicavit tantum Sydenhamus. Scribe, quaeso, saepius et ulterius, amice suavissime, et plurima, ut soles, litterarum mearum quaesita non praetermitte! Vale et me amare perge!

A Messieurs
Messieurs De La Societé royale
Des Sciences
à Upsal
en suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 133-134). [1] [2] [3]