Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5321 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1741? n.s.
Dated . Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

D[omino] D[octori] Linnaeo, vir colendissime,

Litteras tuas 2 Decembris datas diu desideratas accepi, itinera quaedam botanica aut Entemologica suspicatus quidem fueram. Verebar tamen ex tam longo silentio, ne quid in amicitia erga me tua quid immutatum esset, quod dii deaeque semper avertant. Gaudeo, quod optatam in dulci patria, tibique soli maxime debitam Botanicis professionem Rex obtulerit; ast quod in urbe remotiori et, ni fallor, navibus impervia sis, doleo; inde enim difficilius fore commercium; jam persentisco naves siquidem tres non dudum portum Stettium (a Sette) appulere ex Stockholmia, quae si ex Upsalia, mihi aurea tua dona forte tulissent. His ipsis navibus ad te semina, quae hinc et inde corradere valerem, ego remitterem; si fores Stockholmiae, quae non mittam, nisi cum amicum in ea urbe mihi indigitaveris, qui ea accepturus ad te Upsaliam dirigere et mittere possit.

Urget interea lectionum botanicarum tempus; junio enim mense eas habitaturus sum, tuis specierum characteribus destitutus, quod idem mihi videtur esse ac sine pinnis natare velle aut sine pennis volare. Iterum te supplex oro, ut hortum Clifortianum, foliorum definitiones, et si non onerosus sim, hortum Ageranensem, similiaque ad munus meum obeundum pernecessaria, mihi dono des, quae nullo aere aut pretio comparare possum, quae enim prostant apud bibliopolas Batavos a te edita, ut Genera plantarum 2ae editionis ea, deo juvante, ex bibliopolis ad quos scripsi pluries obtinebo.

Examinavi pluries florem Selaginis, et septembri mense attentius perspiciam; ast certe petalorum ne umbram hactenus vidi; pro perianthio sunt foliola minima in capitulum congesta; stamina 4 sunt et caetera, ut scripsisti. Trapae stamina observaturum esse quemdam amicum apud Britones confido. Schinum sive molle Clus. Barrera noster educat et stylum ac stamina ejus nos edocebit. Cynocrambem seu thaligonum cito perspecturus sum; hic enim colitur.

Nihil mihi magis mirum vidi umquam quam quod tot, tanta tamque elaborata, cedroque digna opera in botanicis, zoologicis, medicis, mineralogicis, ante 35um aetatis annum, perfeceris, edideris, quorum si unicum solummodo edidisses, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

Si itaque levia sphalmata in characteribus genericis et in bibliotheca botanica admiseris, illud respicio tamquam imaginis umbram, qua totius operis pulchritudo magis elucet; illud te omnia et singula ubique terrarum videre non potuisse aut te hominem esse significat; ast nihil ex immortali tua laude detrahit; plura dicerem eaque est cordis plenitudine seu ex animo, ni tantopere laudare amicum, ex quo laudes nimio plures accipio, adulatorium videretur aut grati tantum animi censeretur effectus.

Mihi gratulor, quod juxta methodum meam morborum historia docere digneris; scio tamen non meae methodo sed dignissimo proffessori auditorum frequentiam adscribendam esse. Caeterum quidquid ex classibus morborum edere, mutare, corrigere libuerit, totum hoc tuum est, et quidquid de illis feceris, gratias habebo; is enim summus est, quem expectare possem. Honos ut tantum commentatorem et editorem scripta mea umquam invenirent.

Quondam tamen sed sero nimis classes meas Latine scriptas et theoria mathematica ornatas in lucem emittam, in hunc finem Bernoullios, Realmurios, Michelottos quotidie consulo, ut principia quaedam mechanices et hydraulices obscuriora mihi revelent; hoc enim ad theoriam accuratam mihi deficit. Misi nuper dissertationem ad Academ[iam] Paris[inam] ejus commentariis ann. 1740 inserendam, ubi similia principia corpori humano applicare conatus sum. Societas regia scientiar[um] Monspeliensis, quae Parisinae academiae extensio est, me pro suo Amanuensi vel, ut ajunt, secretario et directore elegit. Te inter Socios ejus liberos habere multum averem; modo annueris, albo inscribetur nomen tuum splendidissimum cum nominibus com[itis] Marsiglii, patr[is] Fevillaei et aliorum. Imaginem tuam osculis avidissimus excepi. Utinam prototypum meam nullus umquam excusit nec delineavit! Hoc tamen tui gratia, utcumque me pudeat, quondam penicillo fieri curabo. Natus sum Alesiae ann[o] 1706 majio mense, Eclipseos solaris ipsamet hora, te natu major sum; ast quanto caetera minor! Olim eram ad risum, histrioniam, poesim, venerem pronus, hodie quantum mutatus ab illo! Me solum linguae, mathesis, naturalis historia delectant.

Heri litteras a D[omino] B[ernhardo] Jussieu accepi, quibus ad commercium [...] botanicum me invitare non dedignatur. Ex nuncio publico Belgii vulgo gazette tandem accepimus in vivis esse socios academiae nostrae Parisinae, qui Peruvium appulerant et de quibus erat a tribus annis conclamatum. An tamen verus sit nuncius?

Barreram pluries lacessivi, quod tam barbara nomina suis plantis reliquisset, eadem quod doleo, barbarie historiam Guajanae integram Parisiis in lucem edit. Scripsit ad communem amicum perfidus meus Seguierius ex Verona; me salutat et a D[omino] Pontedera ad me semina mittenda pollicetur; eum vero litteris pro meritis suis objurgavi et aegerrime fero, quod animi gratia non lacessitus, tuum opus momorderit invido dente, ni fallor. Vale et me amare perge, amice colendissime! An prolem jam habeas scire cupio. Iterum vale! De Sauvages Secretaire de la Societé royale des Sciences à Montpellier.

Sic inscribi possunt litterae vel etiam:
à Messieurs de la Societé royale des Sciences; eas enim sub hac inscriptione pariter accipiam.

Adiicio problema singulare. Cognito naturali in homine dato pulsuum numero, invenire minimam in ejus morbis pulsuum frequentiam; inveniatur in funipendulo simplici longitudo fili, quae respondet frequentiae naturali, cognito quod funipendulum 3 ped. 8 2/5 lin. Gallicas longum pulsat 60ies in minuto, dein longitudo quaesita repperietur ex hac regula; pendulorum longitudines sunt in ratione duplicata inversa numeri pulsuum intra datum tempus. Sic ex variis nodis ejusdem filipenduli medicus plurium aegrotantium febrem ad amussin dimetiri valeret.

Si vero navis quaedam huc tenderet, posses dona, quae mihi destinas, mittere sub couvertura: A Monsieur causse prieur de Sette, a Sette, quod est portus mediterranei 4 leucis hinc distans.

A Messieurs
Messieurs De La Societé royale
Des Sciences d’upsal, en suede
a Upsal.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 135-136). [1] [2] [3]