Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5323 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, July-August? 1755 n.s.
Dated . Sent from ? () to ? (). Written in Latin.

Ill[ustrissi]mo archiatro et equiti de stella polari,
D[omino] Carolo Linnaeo,
S[alutem]
De Sauvages.

Amice colendissime,

Nuper scripsi ad te in ultimo publico consessu Societ[atis] reg[iae] scient[iarum] me proposuisse novum genus ill[ustrissi]mo Reaumurio dicatum, cui jamdudum genus plantae te consecraturum promiseras, adeoque tibi non ingratum fore putavi, si occasionem oblatum arriperem, et genus a te confirmandum tibi proponerem. Ad haec D[octo]r Commerçon, qui cum eruditione botanica summam petulantiam et impudentiam consociat, spreta quae praeceptoribus suis et societati reg[iae] debetur reverentia, publice in foris et compitis apud ignaros deblateravit me turpiter hallucinatum esse et pro martinia foliis dentato-angulatisnovum genus condidisse; atque illud demum ad meas aures pervenit. Ego quidem illius adversarii tela spernere debuissem, ast ut ipsum comitate emollirem rationes qui exposui, quibus innititur mea opinio. Ille vero audacter et perfricta fronte asseruit publice novum meum genus Reaumuriae a te ex foro botanico relegatum iri, cum ad te ipse scripsisset. Haec te, mi collega, monitum volui, ne mireris, si ab hoc nebulone epistolam accipias. En itaque rationes, quibus adductus sum ad credendum novum genus esse Reaumuriam, cujus en characterem:

Cal. perianthium duplex, exterius diphyllum foliolis erectis lineari-lanceolatis interius spatha ovata inflata latere altero longitudinaliter dissecta, quinqueloba lobis ovatis altero sulcata hirsuta.

Cor. monopetala inaequalis infundibuliformis, tubus calyce brevior faux oblonga sensim amplior inferne ventricosa. Deorsum incurva. limbus planus potentissimus bilabiatus, magnus. Labium superius bilobum lobis reflexis rotundatis, labium inferius trifidum laciniis subrotundis, media latiore (non sursum erecta nec concava nec crenata).

Stam. filamenta quatuor filiformia intra faucem superne recondita, duo breviora, duo vero longiora, antherae oblongae coalitae, rudimentum quinti filamenti inter longiora stamina apparens cuspidis instar.

Pistill. Germen oblongum intra (non infra) corollam, stylus longitudine staminum longiorum spatulatum desinens in stygma depresso planum obtusum duplex.

Peric. capsula villosa in arcum flexa, fusiformis utrimque acuta, ventricosa, apice longo recurva, antice angulosa (unico angulo) postice teres ....

Sem. Caulis erectus, ramis divaricatis, albo virescens, minime ruber aut rufescens, pedem altus, annuus, folia longe petiolata mollia, villosa, oblique cordata, integerrima nequaquam angulosa opposita.

Corolla albescens, limbo intus rubro punctato, faucem inferne a tubo ad limbum excurrunt lineae quinque parallelae luteae. Labium nullum corollae crenatum [illustrations of calyx, corolla and fructus].

Fructus maturior factus angulum anticum assumpsit et in acumen recurvum elongatus est; pedunculus antea erectus, jam verticaliter pendulus evasit. Folia quaedam directe quaedam oblique cordata, omnia angulis et denticulis destituta, postice tribus nervis ramosis eminentibus donata. Fructus nondum maturus, radices nolui extrahere, sed mittam semina. Stamina recta sunt et invicem parallela, sed si corolla scindatur et sic filamenta trahantur versus tubum, tunc fluctuntur in arcum utpote, antheris luteis cohaerentia. Idem accidit Antirrhino vulgari, licet debilius cohaereant antherae.

Vides, botanicorum dictator perpetue, eodem jure, quo martinias Houstoni in craniolariam et martyniam divisisti istam plantam, si umquam cognita fuerit, in novum genus erigendam videri. Quippe charactere essentiali a duplici calyce desumpto, ac corolla infundibuliformi omnino differt a martynia tua fructu vero et cuspide a craniolaria nec species est dicta martynia annua; quippe folia habet cordata integerrima, minime angulosa aut dentata.

1°. Stygma duplex 2°. Corolla infundibuliformis 3°. Calyx duplex diphyllus, et cucullatus 4°. Labium inferius planum patens magnum 5°. Fructus teres fusiformis nonquadrangulus semper obstabunt, quominus ad marthyniae genus pertineat.

Antherarum coalitus, cuspis filamentum mentiens, non sunt character magis essentialis quam calyx duplex, nec quid magis singulare. Prior nota communis est marthyniae et Reaumuriae, posterior Reaumuriae et craniolariae cum aliquali discrimine. Quae notae sint nobiliores tu videris, sed, si me errasse judices, id ad me solum rescribas.

Si judices me errasse, ne Reaumurii honos debitus quid patiatur, alteram plantam, quae floret actu forte eodem nomine indigitare potero, antequam consessus publicus societatis lucem aspiciat, quo circa, quaeso, rescribe cito, quid sentias de certamine proposito; altera planta mihi hactenus ignota videtur prima fronte Solanum quercifolium. Quod non vidi nisi in tuis speciebus. Est autem planta procumbens pede non multo longior, ramosa an lignosa nescio. Videtur certe herbacea, folia glabra, ut dulcamarae, sed longitudinaliter palmata, ut videbis specimine hinc incluso. Flores bini, terni vel quaterni e medio caule prostrata ex communi pedunculo orti sunt similes floribus physalidis. Corolla alba omnino, rotata parum concava, quinquefida, stamina quinque, antheris luteis, sed distinctis, non coalitis, extra corollam non eminentibus, pistillus unus. Plura non vidi. Si judices iterum hoc genus non esse novum quid superest, amice illustrissime, nisi mihi dono des quoddam aliud, quod inscribam Reaumurio; notum enim est omnibus genus hujus nomine indigitatum, in actis societatis regiae reproditurum esse.

Ut adversarius meus suam tueatur sententiam scil[icet] Reaumuriam esse martyniae tuae speciem, is cogitur sustinere characterem tuae martyniae ex unica specie desumptum esse falsum et strictiorem, ita ut non congruat cum Reaumuria, et illud vitium pendere ex eo quod ejus 1ae speciei calycem monophyllum quinquelobum pro 5-partito, stygma duplex pro simplici, corollam infundibuliformem pro campaniformi, labium inferius planum pro reflexo, fructum antice angulosum pro quadrangulari &c. per errorem habuisti. Atque his cavillationibus in te injuriis probat invitus, me aliquali jure novum genus instituisse, cum ex genere tuae martiniae, quale est, Reaumuria non sit tuae martyniae, sed ad summum illius, quam ipse fingit, species. Dum haec scribo, audio quae me impellunt ad te orandum, ut Genus Reaumuriae non ableges.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 139-140). [1] [2] [3]