Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5325 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 15 July 1756 n.s.
Dated . Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo archiatro,
D[omino] D[octori] Linnaeo,
Stellae polaris equiti, historiae naturalis restauratori,
S[alutem] q[uam] p[lurimum].

Quo attentius species plantarum a te editas revolvo, amice optime, eo minus concipio, quo pacto tam immensum opus tu solus absolvere potueris, quod non unius hominis non unius academiae labor est, sed nestoreos annos et herculeos plurium labores exegisse videtur. Deus tibi seram senectutem et firmam valetudinem concedat, ut species quae deficiunt altero tomo possis addere. Impossibile quidem est, ut tam vastum opus in omnibus suis particulis sit ita limatum, quin aliquid hic et inde mutandum videatur, sed credo tamen bona tua venia, multo satius esse plura intacta relinquere licet minus perfecta quam ideas jam receptas et memoriae jam insculpta a professoribus nomina evertere. In me suscepi hortum regium hoc anno funditus immutare utcumque sacrata verba pronunciare possit hortulanus et diris me devovere. Nomina trivialia dictavi, species ad tua genera redegi, omnia ex tuis speciebus adoptavi, excepto ordine sexuali, quem sine detrimento et plurium plantarum jactura non potui admittere. Maximus fuit auditorum numerus usque ad finem. Supersunt enim mihi tantum arbores demonstrandae, quod exequar, cum hortulanus ex Monte Calcaris reversus fuerit et plantas novas attulerit. Si res mea ageretur, certe non novam specierum editionem pararem, sed quidquid addendum foret aut corrigendum illud alteri tomo reservarem; quippe bibliopolae, apud quos primae editiones systematis naturae, serius perventae, jacent, cum ultima editio ab omnibus requiratur, dolent maxime, quod primas editiones non possint venum dare, et non nisi pauca accersunt specierum volumina, metuentes, ne si debitum numerum accersiverint, nova editio adaucta veteris pretium imminuat, quod ipsis detrimento foret, ut quisque percipit. Optarem etiam, ut nomina Tournefortiana utpote sola apud Gallos fere et Italos cognita inter synonyma saepius advocarentur sicut fecerat D[ominus] van Royen. Hoc enim laborem inquirentis, mire sublevaret. B[ernhardus] Jussiaeu (quod ignorabam) non nisi officio coactus plantas colit, non vero ex animo, ita ut certum est, quod, si ejus frater fato fungatur, illico Bernardus botanicae vale dicturus sit. Hoc habeo ex ejus amico, qui annum praeteritum in ipsius domo vixit, ut amicus intimus D[octo]r Cusson impensis Antonii Jussiaei plantas pyrenaicas anno elapso inquirebat. Sed ita incurie, ut ipse statim botanicae valedixerit et praxi in villa incumbit. Nihil est melius quam a Minuartio et Hortega plantas petere. Plures quidem plantas mihi dedit Cusson, sed unicum exemplar imo saepe exiguum.

Plantas Occitaniae, quas quondam ad te misi tibi habeas, quas volueris, sed, si frustulum difficiliorum nomine suo insignitarum velis remittere, cum otium permiserit, et exoticas quasdam addere, potissimum officinales, ut plures lichenes tinctorios nobis ignotos, pergratum feceris, si velis frustum fuci sacharini mittam. Dissert[ationem] de Horti cultura promisisti, quaeso, ne oblivisvcaris. Vale patrone et amice aeternum colendissime et charissime, valeat et dulcissima proles tua!

Pro nominibus trivialibus tibi grates summas debent omnes botanici, quod sic professorum laborem detrahas sine metu confusionis, simulque, satisfacias objectionibus eorum, qui longitudinem nominum scientificorum aliquo jure opponebant.

Accepi litteras nuper a D[omino] Manetti, primis comitiis academiae sperat, tres novos socios se adepturum fore illustrissimum scilicet botanicorum principem, et duos patres, qui tibi sunt devotissime addicti; tribus paginis veniam a te petit et deprecatur ex intimo corde, ut sibi parcas, atque ut in signum condonatae culpae, tuas species plantarum quas a bibliopolis habere non potest ipsi tribuas, offertque vicissim opera physica et botanica, quae tibi ex Italia possent arridere ut nova Trigonii opera floram Hetruscam &c.

Ipsi rescribo, quod facile a te veniam impetraturos est, et quoniam in votis habet in Upsaliensi regia societate cooptationis honorem obtinere, illum etiam favorem a te debeat expectare nedum injuriarum memor sis ut ut immeritarum. Semina plantarum, quas desideras, sedulo colliget hoc anno et mittet. Scripserat ad D[ominum] Comitem de Gyllenborg et dolet, quod nil ab ipso acceperit. Itinera Targionii physico-botanica 7 tom in 8° et ejus typographiam Hetruriae physicam sub praelo sudantem, offert tibi.

A Messieurs
Messieurs De LA Societé
royale Des Sciences
a Upsal en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 141). [1] [2]