Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5464 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 10 March 1753 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrimo ac Doctissimo Dom[ino],
Carolo Linnaeo,
S[alutem] D[icit]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Hesterno die cura amicissimi et doctissimi Dom[ini] Cunonis ad me delata est charissima et jucundissima vestra epistola 12 Februarii inscripta; quae cum indicet Te cum dilectissima familia recte valere, gaudeo, ex animo optans, ut diu omnia prospere succedant. Quum vero hod[ie] Dom[inus] Cuno mihi significet se brevi ad Te literas daturum, amplector hanc dulcissimam occasionem, sed brevibus. Dom[inum] Gaubium in editione Sebae procedere audio. Pisces fere omnes, quos Dom[inus] de Baillerii pro Sacriss[imo] Rege emit, filius meus ipse habet. Is humillime Tibi offert Descriptiones Pentanemi et Holocentri. Scias rubro subductas literas esse ipsa Doctiss[imi] Artedii verba, quae ex Manuscriptis Artedii hausit; quod dono heredum Sebae in manus Gaubii venit, sed tam intricate scriptum, ut nullius fere usus illud censeant. Sed desiderarunt opem filii mei, quam plane negavit, quum pictorem habent hominem valde nasutum, qui elegantissimum piscem lepidotum, nitidissimis squamis tectum pingat. Gratulor Tibi editum primum specierum tomum, quem spero, brevi Amstelodami posse comparari. De Historia Kaehleri plane ignarus sum. Miror autem propositum illud denegatum. Quisque enim e nostris pro lubitu Caput Bonae Spei petere potest, si prius de sumptibus in trajectum et commeatum faciendis cum Directoribus pactum ineat. Praeterea quae nobis communicata in publicis novellis nihil novi ex Anglia; neque aliqua semina ex America comparare potui. Vale, Vir Doctissime, et cura salutem!

Lugd[uni] Batav[orum] 10 Martii.

Cliffortius bene valet, ut et Ejus Hortus. Van Royen, parum valetudinarius, frequentem exercet praxin; caeterum in re botanica nihil publici juris fecit.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, III, 122r).