Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5961 • Johan Frederik Gronovius to Johann Peter Kohl, 24 October 1735 n.s.
Dated 24 Oct. 1735. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

Doctissime ac Celeberrime Domine

Quum ante aliquot menses Doctiss[imus] D[ominus] Linnaeus Dom[ino] LawsonoLawson, Isaac (?-1747).
British. Scottish botanist and
physician. Correspondent of Linnaeus.
mihique propositum suum de nova methodo in arte Botanica et reliquis historiae naturalis partibus aperiret, ilico concludebamus Tabulas istas[1] nostris sumptibus imprimere, quod feliciter inchoavimus, adeo ut nunc duae (Regnum sc[ilicet] minerale et vegetabile) nitidissime sint impressae; Tertia quae Regnum Animale comprehendit, typographum exercet, ac sine dubio spatio mensis ad finem perducta erit.[2] Quo tempore Tabulas has cum viris Doctis communicare in animo habemus, ut eas examinare non dedignentur, ac si quae minus idonea, vel omissa, vel corrigenda censeant, nobiscum communicare velint, inter quos Te magnopere veneramur, cui Linnaeum de fama et nomine probe intelleximus notum. Suadente itaque Linnaeo has ad Te scribo, ut quomodo se res cum tabulis istis habeat, possis cognoscere. Charta nitidissima (groot, mediaan vocant) eae imprimuntur, charactere nitidissimo, laborique non parcentes adhuc, dum in duabus prioribus tabulis ullum sphalma typographicum detegere non potuimus. Licet eas privato usui destinaverimus, tamen nolumus eas alijs negare, ideoque satis magnum numerum deponemus apud Theodorum HaakHaak, Theodoor (?-1768).
Dutch. Bookseller, Leiden.
bibliopolam Lugd[uni] Bat[avorum] qui singulum exemplar duobus florenis Hollandicis distribuet. Singula Tabula continet duas phyliras, quae ab adversa parte Observationes Doctissimas tenent; accedit quoque titulus. Haec sunt Vir Celeberrime quae Linnaeus Tecum ut communicem, desideravit, qui interim characteres generum in ordinem disponit, ut Tabulis ad finem perductis, ilico possint imprimi.

Vale, Vir Doctissime, et ad omnia paratissimum Tibi credas

Humillimum vestrum

Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium

Lugd[uni] Bat[avorum] 24 Oct[obris] 1735

[address] Viro Celeberrimo Dom[ino] J[ohanni] Kohlio

upSUMMARY

Gronovius informs Johann Peter Kohl that Isaac Lawson and himself have undertaken to publish Linnaeus’s Systema naturae at their own expense. While the “mineral” and “vegetable kingdom” have already been printed, the third part dealing with the animal kingdom will most probably be finished in a month’s time. It is their intention to communicate Linnaeus’s book with all men of learning so as to enable them to examine it and ventilate their criticisms. It is on Linnaeus’s advice that Gronovius writes this letter to Kohl, which simply aims to impart some relevant details about the forthcoming book, such as volume and contents, size and typeface, distribution and sales price. It is noted almost in passing that Linnaeus is preparing the publication of Genera plantarum.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V).

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
In fact, the printing of the entire work would not be finished until 13 December. See Gronovius’s letter of 3 December 1735 n.s.Letter L0055.