Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5983 • Nicolaus Joseph, baron von Jacquin to Carl Linnaeus, 17 December 1759 n.s.
Dated . Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro celeberrimo, artis amatae Principi,
Carolo Linnaeo, Equiti &c.,
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Nic[olaus] Jacquin.

Humanissimas atque eruditione plenas litteras tuas ante triduum summa cum animi voluptate accepi legique, quibus ordine respondebo. Per Bibliopolam eodem fere tempore Systemate tuo novo ditatus sum. Sed deesse, video, partem tertiam, quae de fossilibus tractet, fortasse nedum editam. In hoc, intelligo, responsum ad plurima, quae de Brownianis scire cupiebam.

Camajonduro doleo me fructum examinare non potuisse. Credo me florem bene exsiccatum in nupera mea ad te misisse; hinc superfluam iconem esse. Habet calycem campanulatum amplum coloratumque semiquinquefidum, nullam corollam, filam. fere 14. recept. insidentia circa germen, ut in Helictere. Germen pedicello elongato insidens, 5. sulcatum. Stylus subulatus. Stigma capitatum. Dantur flores steriles abortantesque stylo nullo, stigmate magno, 5-fido. Forte germen alit in capsulas 5, ut in helictere, sed separatas, ut manum repraesentent aut adjecit, ut saepe solitum fuit, veritati aliquid imaginatio delineatoris.

Euphorbiae 6tae florem nedum vidi.

Hippocratea certissime est triandra, monogyna. Flores optime in statu naturali conservatae in Vini Spiritu. Hoc evicerunt mihi denuo, et ut te evincant, tibi servo, cum plurimis aliis, quae quousque vera dixi, demonstrabunt.

De honore mihi habito ex plantae imposito nomine, gratias tibi ago maximas.

Breynias amandabo ad Capparides, si ita judicas; fateor ipse affines valde esse, sed ergo et Swietenias; a capparide enim descenditur gradatim per Breynias diversas ad Morisoniam usque, quam tamen ob calycem monophyllum, horizontaliter bivalvem disjungam. Etsi totus habitus aeque gradatim descendat atque ipsi flores, quod ex figuris meis descriptionibus patebit evidenter, diceretque nullus esse Moris. aut Swiet. capparidem, ni jungat huic Breynias undecim, quas detexi diversissimas inter sese.

Anguriae meae flores tibi servo in Vini Spiritu. Ipse videbis διανδροτατους esse.

Elaterii stigma est teres, basi concavum, apice convexum magnum. Forte dicerem stamen monadelph., at filam. est columnare, simplicissimum; anthera linea continua, nec interrupta, 5. sursum deorsumque repens. Genus singulare certe est planta rara ob fructum.

Scistomelum mutabo quoad nomen. Sed vellem, tu mihi nomina indicares quaedam, si occurrant.

Chondrilla Plum. vera est Pectis species. Jam ad hanc amandaveram, inspectis generibus tuis novis.

De Petiveria mirari nequeo satis. Forte erit mea diversa species, etsi odor et fere omnia congruant. Sed cur nunquam hexandram ego reperi? Insuper in mea adest corpus penicilliforme ad latus germinis magnum, quod non invenio in sicca tua. Ego siccam specimen non attuli. Semina tibi reciproce mittam, ut apud te germinet. Sic judicare poteris. Memini esse folia meae valde undulata omnia et habitum rudiorem multo tua, at hoc forte a cultura soloque.

Pavettam Brownii ego puto esse Pavettae tuae speciem, non Ixorae. Semen habet unicum, cartilagineum, maximum, basi quadrilobum, membrana sicca inclusum. Fructus verbo uno dicam, est Coffeae, si esset monosperma.

Callicarpum, dixi, interrogative? Ad Porellam postea retuli, incertus semper; fructus enim deest mihi anatome. Ixoram autem 2. nunc callicarpis junxi, cujus credo esse novam speciem. Ixora 1. mea est talis, sed fructu 1. locul. polyspermo supero. Plum. ic. 157. f. 1.

Tetr. Tetragynam Puragogam nominabo; est enim tale omnium forte validissimum.

Pluk. Phytogr. t. 107. f. 4. est Fagarae species, an vere Schinus tua 5ta?

Scopariae fl. sessil. tubus superne ad basin limbi fimbriis ornatur, at non pilis. Caeterum genus certe idem.

Ammanniae Brownii apud ipsum sat adaequata descriptio. Semina non habeo.

Sloane t. 198. f. 1. ad Rhexiam retuli. Est enim fere talis, corollis erectis, fructu baccae loco capsula a melastomate nimis diversum.

Combreti et Grisleae flores simillimos; fructus hujus descriptio deerat in generibus tuis; ex epistola systemateque tuo intellexi esse diversa. Ergo mea sunt Combreta.

Melicoccum Brownii statuo esse genus novum. Est enim stylus unicus, bacca 1. locularis. 1. sperma, casu dumtaxat in fructibus majoribus 2. sperma &c.

Elaphroxylum, si Sellariam, dico, quod ex ejus ligno levissimo Indi sellas equiles conficiant, omnino ex eodem frusto solidas integrasque, nunquid sic melius aut aliud invenito.

Triopteris Brownii est distincti certe generis planta, nec Ptelea, nec alia. Non putem esse Pteleam tuam 2.; hanc non vidi, at figurae Burm. Plukn. Rumpf. videntur non satis convenire. Sloanei optima et verissima. Est tamen viscosa et foetida, ipsaque exsiccata folia glutinosa splendent. Capsula 3 locularis, loculam dispermis. cor. nulla aut cal. nullus. stam. octo. stylus 1. Marcgr. Bras. l. 2. c. 13. frut. innominat. primus. Brownii icon videtur varietatem referre, quam non vidi. Quaeso, mihi mittas folium, si habes, floremque Pteleae tuae secundae. Primam tuam habeo et vidi florentem.

Galegam Brownii non vidi. Erravi. Mea est alia sophorae nova, ut reor, species.

Samydam e confusione conabor eripere. Hic indicasse tibi volo. Qui vere intelligere velit plantas Americanas meridionales auctorum, oportere illum, omnes diversas nationes invisere. Imperfecte enim sunt hae descriptae pleraeque et diversae toto caelo plantae sub eodem significativo nomine apud alias aliasque nationes indicantur; hinc errat, qui vulgaribus nominibus fidem adhibet ullum. Sic erravi saepe, donec ad alias nationes venirem, meliora edocendus; sic huc usque erraveram in Achras, Sapotae nomine deceptus. Sic erravit saepius Brownius. E. G. Avicenniam pro Bontia sumsit, nihil commune cum illa habentem nisi nomen Oleae apud Gallos Anglosque idem; tu hunc secutus; genus Bontiae tibi optime antea descriptum, ut nihil, quod adderem, habuerim; in syst. tuo falsum fecisti. Dolui vehementer saepius, illusisse illud autoribus, meque non raro hinc dubium haesisse. Pluknetio et Sloaneo error familiaris.

De Cedrela 2. Brown. id addam. cor. 5 petala, vere, patens. Nectarium Meliae. Fil. infra divisuras dentium nectarii, omnium brevissima, Antherae erectae, nect. non superantes. styl. subul. stigma planum caput. Fructus a basi dehiscens. Haene differentiae sufficiunt?

Copaivae fructus e Marcgr[avio] esset Pericarpium succulentum, 1. loc. monosperm, quod nullatenus repugnat flori, et certus sum esse eandem arborem.

Volkameria Brownii nequaquam est Plumieri Borbonia coccinea.

Conocarpi 1. Brown. Filam. sunt constanter 10, sed 5 alterna brevissima et inattente inspicientem fugientia, antherifera etiam et verissima. Caetera fere ut Brownius. Sed in Conocarpo tuo calyx deciduus; cor. certo nulla. filam. 5. aut plura, sed aequalia. Germen auriculis nullis auctum. Semen non germinans, valdeque a priori diversum. Quid ergo? Utrosque vivos examinavi, Brownii opere admonitus et certe saepissime et attente. Nec alterius generis esse censeo. Rhizophorae generationem descripsi prolixe, quum nullus auctorum digne de hac disseruit.

Suriana decandra plerumque est. Sed deficiunt plerumque aliquae antherae vel et filamenta integra, minus in insula S. Eustachii quam alibi.

Non est Pentapethes monad. N. G. ex flore, quem unicum habeo, tibique mitto, ipse judica.

Bombax polyandrum est verum Bombax, et diversissima species a Pentandro, et nunquam viderunt, qui asserunt esse Gossypii speciem. Certus sis de hac re. Nullum subesse in floribus tam magnis, rite examinatis, dubium potest.

Besleriam cristatam jam Besleriam fere judico. Repperi inter scripta mea Besleriae aut 1. aut 2. characterem genericum, non male huic congruum, etsi primo adspectu. Omnes tres saepius examinavi, at neglexi describere prolixius priores duas. Nec igitur Duranta.

Sed miror te Ellisiae Brownii genus admisisse, quum est verae Durantae Plum. species, calycibus in fructu rectis. Utramque examinavi saepius. Habitus, omnia congruunt. Utraque nunc spinosae, nunc spinis carent. Solum nuces in Ellisia cum fructu conservatae in pulverem abeunt, in Duranta Plum. ossea persistunt. Discrimen verum in calyce fructum coronante.

Stizolobi Brownii en character genericus, omnes species complectens! Cal. 1. phyll. inaequalis, bilabiatus, labio superiori integro, inferioris lacinia media longiore. Vexill. concavum patens. Alae, oblongae, concavae, vex. longiores. carin. oblonga, apice falcata, postice divisa in 2. ungues, antice in 2. appendices, situ et longit. alarum. Fil. diad. simpl. et 9. fid., alterna 4-plo latiora. antherae in longiorib. incumb., in breviorib. erectae magnae. Germen oblong. villos. Stylus. subul. villos. stigma inconstans. Leg. coriaceum, oblong. acutum, pilis nitidis obsitum. 1. locul. 2. valv. polysperm. An ergo diversum a Dolicho? Corolla nihil valet in hoc genere.

Monantheram mutabo.

Sauvagesia Martinicensis perpetuo pilis illis gaudet.

Agaven meam suboliferam floribus hexapetalis pro speciei distinctione dicam. Floret jam pulcherrime hic Viennae in horto Caesareo.

Cassythamne judicas esse tuam necne? Floris character Lauro proximus, et mirum quidem in modum. Polliniferae sunt omnes antherae. Sexcenties, ob suam structuram adeo Lauro similem, ut fere ejusdem generis crederem, initio, cum voluptate examinavi, etiam microscopio optimo usus.

Decandra monogyna aut subdigyna est vera Asclepias. In hac observes, velim, corpusculum tuum genitalia tegens esse apud me verum stigma; puncta quinque nigricantia foras visa esse basim decem staminum, quae introrsum deorsumque in nectariis bilocularibus includuntur. Ego in meis sex novis speciebus Americanis volubilibus omnibus sic inveni certissime, inter quas una floribus bipollicaribus longitudine, in quibus optime haec observavi oculis nudis. Quaeso, idem quaeras in asclepiis tuis, si quae florent, num idem obtineat. Nunc huc usque in numero staminum decepti omnes fuerimus sic auguror, si locum analogia habet. Nulla mihi species florens hic ad manum est.

De Insectis paucissima observavi; tempus defuit et otium. Sed de his postea. Nunquidnam inaudiisti unquam de cancro brachiuro parasitico conchae bivalvis?

Lobeliae longiflorae expertus sum ipse venenositatem. Examinans dissecansque florem, et postea casu fricans illata manu nasum, labra, oculosque, haec dolenter habui per dimidium diem inflammata. Semper ad rivulos aut locis humidis graminosis in America crescit. Gallis dicitur Thibe aut Quedae, Hispanis Cubensibus Rebenta-cavallos, hoc est rumpens equos, quia dicunt, si comedat hanc equus, crepare illum medium. Domingensibus omnium venenosissima aestimatur; atque ex hac Servi famosa sua venena conficiunt.

De Scopoli floram nedum prodiisse credo; at opinor sub praelo sudare. Mihi dictum fuit, haud magni futurum illud opus. Unanimiter audio, ingenio illum vix valere. Ego virum non novi. Quid sit, palam fiet. Kramerus degit in oppido Comitis Harrach haud procul Vienna distanti. Non contigit virum novisse; at noscam certe, si huc casu veniat.

Dolendum D[omi]num Laugier Lotharingium, hic Botanices Professorem, ab aliquot retro annis, Virum optimum sane nec industrium, tam parum esse Florae amicum, sub qua militat coactus, ut vivat. Chemiae magis deditus, cujus itidem professor publicus, jam saepius instigavi, ut tecum communicaret; credo nolle se nimium Botanicis miscere. Hortum ad normam Sauvagesii Monspeliensem plantavit, classes Tournefortianos, ordines, characteres et species tuas.

Addam aliquot plantas meas alias.

Diandria

Justiciae diantherae 8. novae species: monantherae 1. tetrandrae 1.

Utriculariae n. spec.

Diaecia Schaeferia 426 n. g. mas. cal. 4. phyll. cor. 4. petala. stam. 4. germinis lateri ad basin imposita. Germen abortiens stylo et stigmate nullis. Faemina. cal. persist. et cor ut in mare. germ. ovatum. styli 2. subulati. bacca subglobosa, acumine abrupto 1. locul. mollis. sem. 2. rugosa. ♃.

Batis Brownii.

Astronium. N. G. mas. cal. 5-phyll. color. cor. 5. pet. patentiss. Glandulae nectar. 5 in disco. Faemina cal. et cor. persist, ut in mare fere. germ. ovat. styli tres. stigm. obtusa. Per nullum. Calyx magn. seminis in stellam expansus. sem. unicum ovale. ♃.

Monoecia

Elaterium mas. cal. 0 Cor. 1 pet. tubus, cylindr. limb. 5-fidus. lacin. lanceolatis, dorso canalicul., incisuris denticulo instructis &c. stamen, ut ante dixi. Faemina, ut in mare, at germine infero echinato, capsula elastice bivalvi, structurae singularissimae, polysperm 1. loculari ☉.

Anguriae 2 spec. mas. cal. 1. phyll. basi ventricos., 5. fid., cor. 5. pet. patens, limbo calycis adnatus. Stam. 2. opposita, calyci infixa. anth. semel sursum deorsumque repens. Faemina. cal. et cor. ut in mare. filam. 2. opp., antheris nullis. Germ. oblong. inferum. Stylus 1. semibifid., lac. bifidis, Pomum oblong. 4 locul. polysperm. ♃.

Tragia floribus hexandris n. spec.

Hernandia

III. - - - [a][a] : MS1 Boehmeria [added by
Linnaeus
]
N. G. mares aggreg. infra faem. in ramib. cal. 1 phyll. semitrifid. cor. 0 stam. 3. filiform. longa. faemina. cal. 0 sed paleae germinibus intermixtae. Cor. 0 Germ. oval. styl. 1. longiss. stigma simpl. ♃. fructum non vidi.

Morus A. syst. tuo. Credo eandem cum tinctoria.

10 N. G. mas. cal. 1. phyll. 5-fid. cor. 0. Stam. 5. faem. cal. 1. phyll. persist. Tubus subrot. tuberculis auctus. limb. bifid. erectus. lacin. ovatis. germ. minimum. Stylus bifid. lacin. capillaribus. calyc. long. calyx induratus. semen in sinu fovet unicum. An perennis? Maritima.

Sapium Brown. quae tua Hippomane 2. mas. cal. 1. phyll. campan. col. semibifid. cor. 0 fil. 2. basi coalita, calyc. longiora. Antherae geminae in singulo. Faem. cal. 1. phyll. camp. tridentatus. Cor. 0 Germ. ovat. styl. 1. brev. stigma trifidum. Fructus perfecte Crotonis. Sem. scabra, margine dentato, ♃ ab Hippomane ergo diversissima.

Hippomane 1. tua.

Schistomelum. mas. cal. 1. phyll. rotatus, semiquinq. cor. 1. pet. tubus accretus tubo calycis. limb. 5. fid. planus. Nectar. foveae decem in tubo coroll. Stam. 5. connata, basi in cylindr. anthera in lacinia singula linea bis deors. semelque surs. rep. Stam. nulla. Germ. infer., tomentos. 5. sulc. styl. 1. Stigma 5. fidum. Pom. 1. loc. 1. sp.

Dalechampia

Sagittaria Plum. ic. 116. f. 1.

Acalyphae N. Spec. 3.

Crotonis N. Spec. 5.

Jatrophae N. Spec. 3.

Palmae

Cocos. vulgaris. Spec. 3.

Palma Brown. Jam. 7?

Palma americ. &c. Pluk. t. 103. f. 1.

Palma Clus. exot. l. 2. c. 23. f. 2. hujus species videtur Milara Marcgr. bras. Spec. 2.

Caunga Malabar.

De Reliquis postea

Quaeso, triplaris calycem sine semine mittas, ut videam, num ejusdem generis sint duae species arborum, quas in semine inveni quarumque flores non vidi. Seminum certe descriptio convenit. Comedi hic maturos fructus Bromeliae Karatas Plumieri, et Musae non tuae, sed dictae Figuier banane Labati. Ejusdem arbre à grandes feuilles hic vegetat pulcherrime, Coccolobae, opinor, species ex habitu, estque Caesari in deliciis. Transmiseram enim omnes fere arbores pulchriores, tales, quae jam fructus protulerant in solo natali. Plumeriae rubra et alba, Jacquinia, Tabernaemontana &c. florent quotannis. Si hortus tuus caret plantis Austriacis, quaeso, indices; semina curabo, ut habeas. Scisne Cuscutam tuam 2. esse pentandram? Cissum (si polyspermum) dicerem Hederam floribus tetandris. An sufficit sola differentia seminum et unius quintae partis demtae, ad differens genus statuendum, quando reliqua omnia ipseque adeo habitus simillima? Flos Pavettae Brownii refert, si addas quintam numeri partem, Coffeae florem, ut ovum ovo simile. Vale, et, quod facis, fave!

Dabam Vindobonae 17 Decembris 1759.

upSUMMARY

A short letter containing a list of specimens enclosed.

A drawing of a winged fruit is enclosed with a question if there is a reference in the Systema naturae (Jacquin refers presumably to the 10th edition, 1758-1759Linnaeus, Carl Systema
naturae
, 10th edition (Stockholm
1758-1759). Soulsby no. 58.
), to the plant that has that fruit.

In closing, Nicolaus Joseph von JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
asks for leaves of Laetia and Seguieria.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 181A-181AV).

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Boehmeria [added by Linnaeus]