Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L5996 • Claude Richard to Carl Linnaeus the Younger, 19 December 1779 n.s.
Dated 19a Decembris 1779. Sent from Paris (France) to ? (). Written in Latin.

Illustrissimo viro C[arolo] Linnaeo
S[alutem] d[icit] Richard.

”rara in tenui facundia panno. Juven. Saty. 7. v. 145” Exiguitatis ingenii mei conscius, laudem tuam non conabor. Laudent alii aptiores illustrissimi patris, eheu decessi, dignam superstitem progeniem. Dicant alii te famae paternae columnae non innixum, tibi propriam exstruendam curare. Te praedicent in futurum aequalem genitori.

Ego autem miror, quanto cum favore in Regionibus Septentrionalibus verum naturalium studio incumbitur. Inde per totam orbem novarum inexhaustus defluit fons. Gallia autem nostra quasi claustro alligata, alias nationes tranquillo oculo conspicit depraedentes in campo naturae immenso omnibusque aperto. Hic fervent Scientiae absconditae; Physica experimentali plurimi detectantur. Chymia sit Scientia cujusque sexus omniumque conditionum. Morantur circa res conquisitas novarum cupidinis expertes.

Quotnam, o mea Patria, tibi sunt ad res naturales peregrinatores. Fere nulli, nisi propriis sumptibus. Utinam ex voto perillustris tui genitoris, Critica Bot[anica] p. 73. Utinam, inquam, opulenti et ditissimi viri, Reges, Magnatesque rerum naturalium studio deditis opem adferant sumptibusque necessariis sublevent! O quam uberior messis in variis longinquis regionibus exspectat collectores! Ego vero, votam retorquente fortuna in Patriae meae limitibus retentus, plantas spontaneas et in hortis nostris cultas colligo et studeo. Plures hinc inde occurrunt novae; quarum descriptiones in sarciniis meis servo, pro tempore opportuno. Hac autem die, cum inviso D[omi]num Thouin, qui mihi legendas obtulit a te scriptas litteras, tres habeo in manu novas plantas, quas fasciculo tibi a D[omi]no Thouin mittendo, adjungo lubentissime. Utinam hac in hora plures habeam.

1. Sophora (Sinica), cujus iconem non adeo malam ex dono pictoris habebis (hic pictor autor est libri. Botanique a la portée detout le monde; 2 vol. in fol[io], in quo plantae vivis coloribus satis eleganter expictae sunt); hac in icone fructus deest; qui legumen aut ovatum 1-spermum aut oblongum 2- sp[ermum] seminibus reniformibus.

Ex Epistola tua videris suspicari hanc speciem esse eamdem quam Anticholerica Rumph[ii] Attamen ex icone et collatis descriptionibus diversas esse species tibi elucebit.

II. Ulmus (lucida) pumila; fol[io] ovato-lanceolatis, utrimque glaberrimis, lucidis, aequaliter serrulatis; fl[ore] 4-fidis, 4-andris fructus hujus speciei Ulmi campestris aemulus, ad ovalem figuram tendit.

Frutex Japonica, sub-sempervirens – primum individuum ex Japonia ab Abbate Gallois allatum, colitur in horto regio Trianensi.

III. Ulmus (polygama) fol[io] oblongo-ovatis, basi aequalibus, pubescentibus aequaliter crenatis, fl. ♂ ⚥et ♀ distinctis.

Arbor excelsa, ex America septentrionali.

Haec species eo melioris est nota, quo majis comprobat affinitatem Ulmi cum Celti; quae quidem tanta est, ut sine catenae naturalis ruptura separari nequeant.

His adde notis, quod floreant praesentibus foliis.

De duabus hinc plantis dissertationem sub auditu Academiae Scient[iarum] Par[asinorum] lecturus sum paucos post dies.

Tecum diutius disserere tibique plura communicare tempus non datur, urgente D[omi]no Thourin.

Valeas exoptat

observantissimus Richard, hortulani
regii Trianonensis nepos.

Parisiis die 13adecembris 1779.

Res differentia inter Ulmum et Celtidem non solum sexus, qui nunquam separare debet genera naturalia, sed fructus. Semen siccum membranaceum Ulmi, et dupa carnosa Celtidis[a][a] : MS 1 [added on fol. 200r by
Linnaeus the Younger
]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 199-200). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1 [added on fol. 200r by Linnaeus the Younger]