Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6125 • Johannes Beckman to Carl Linnaeus the Younger, 6 January 1766 n.s.
Dated die 6. Januar. 1766. Sent from Stockholm (Sweden) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir celeberrime,

Adeo iam favori Tuo & illustris patris Tui adsuetus sum, ut mihi ipse hic Holmiae displiceam, nec quidquam optem magis quam ut possim statim ad historiam naturalem, id est ad Vos redire. Sed frequentes dies festi in caussa fuerunt, quod nondum illud agere potui, quod mihi hic agendum est. Attamen circa finem huius hebdomadis abire hinc mihi propositum est, id quod Tibi scribere & volui & debui. Faxit Deus, ut Te & ill[ustrem] patrem Tuum una cum tota familia Vestra felices novum annum ingressos videam.

D[ominu]m Archiat[e]r Beck nondum vidi, etsi iam saepe domum eius adierim. Est enim apud matrem, quae morbo vehementi laborat.

Regina non bene valet & cum D[omino] Rosén ruri degat. Ad Eam vocatus est D[ominus] Peterson.

Sunt qui dicunt Reginam iam ad sanitatem rediisse.

Vale, Vir celeberrime, commenda me ill[ustribus] parentibus Tuis & amicis nostris. Vale & fave

Celeberrimi nominis Tui
Cultori
Joh[anni] Beckmanno

Holmiae
d[ie] 6 Januar[ii]
1766.

[address]
Til
Herr Professor von Linné
Wälborne
j
Uppsala
franco

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, I, 489-490). [1] [2] [3]