Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6127 • Johannes Beckman to Carl Linnaeus the Younger, 17 November 1766 n.s.
Dated d. 17. Nov. 1766.. Sent from Göttingen (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir celeberrime, amice suavissime,

Maximo gaudio affecit me epistola Tua, quae mihi etiam absenti sincerum favorem Tuum, quem praesens expertus sum, probavit, Gratius ago Tibi, qui mihi tam varia & iucunda admodum scripsisti. Jam dego Goettingae, ubi professoris extraordinarii munus accepi & doceo bono cum applausu historiam naturalem. Non possum dicere, quando mihi feceris commendatio, illustrem & optimum Patrem Tuum audivisse. Omnes viri eruditi me de Vobis quotidie rogant, nec possunt satis humanitatem Vestrum mecum admirari. Habeo quidem adhuc salarium admodum parvum, sed si quando vocationem in alium locum accipiam, tum etiam mihi haud dubie augebunt salarium. (Sed hoc, ne dicas Murraris.) Ergo cum Vastu quodam me voco discipulum etc. de Linné. Volo interdum per patriam proficisci, ut oeconomiam possim addicere. Quaesiverunt Hannoverae virum, qui hic possit Oeconomiam docere, ad quam rem me volunt accomodare.

O, quam vellem Te hic aliquando videre! Sed quomodo vales? Quomodo valet, quod amas? Mihi etiam multi de matrimonio ineundo quotidie loquuntur. Sed nolo, priusquam salarium satis magnum acceperim.

Heri, bone Deus, rediit ad Vos rarissimus Tönning. Scribo hodie & ipsi & cl[arissimi] Burggreving immaturo patri. Ac si, si possem semel adhuc Vobiscum ridere!

Num dabit Pater continuationem descriptionis Musei Reginae? Aut quidnam iam edendum curat? Quid agitur &c. Systemate? Nondum potui Tom. 1 accipere, neque dissertationem de Sirene. Rogo Te vehementer, ut hanc dissertationem cum D[omino] Murraio, qui post paschatis festum huc veniet, mihi mittas. Etiam si habes pro me alias res novas. In primis libentissime vellem habere Phalaenam Linneellam, quia ad historiam quodammodo armorum vestrorum pertineat.

Num D[ominus] Tietström accepit munus Wallerii? Salutes velim omnes, quos Upsaliae habui amicos; in primis commenda me matri, sororibus & D[omino] Bergenkrantz, quem, uti scis, maximi semper feci.

Num novus Tomus actorum Upsaliensium prodiit?

Quando iterum scribo, scribam Tibi quaedam de horto botanico Academiae nostrae.

Num floruit Vobis Musa? Non habet eam hortus noster.

Per Deum & Deam, quam colis, rogo Te, citius rescribam. Libenter Tibi inserviam, si quid e Germania vis habere.

Vale, amice, omnium amicorum princeps & fave semper!

Göttingae d[ie] 17 Nov[embris] 1766.

Cultori Tuo
Joh[anni] Beckmann[o]

addresse:
professeur de l’academie
a
Göttingen

D[ominus] Kölpin nihil mihi rescripsit, etsi ego iam dudum ei rescripsi.

Num misisti D[omino] Gjörwello epistolam meam?

Miror, quod nondum responsionem accepi.

[address]
A Monsieur
Monsieur de Linné
Docteur en Medecine & Professeur
de l’Academie
a
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, I, 494). [1] [2]