Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6240 • Johannes Beckman to Carl Linnaeus the Younger, 12 October 1769 n.s.
Dated . Sent from Göttingen (Germany) to ? (). Written in Latin.

Vir illustris,
Fautor & Amice plurimum colende,

Longae intermissionis litterarum, quam mihi exprobrare potes, veniam propterea spero, quia continuis quotidie laboribus ita occupatus & distractus sum, ut raro digna, quae a Te legantur, nanciscar. Jam vero memoriam mei apud TE renovare volo, qui nunquam memoriam illustris nominis Tui favorisque, quo olim praesens fruitus sum, amittam. Si ita vales, Amice illustris, quemadmodum TE valere volo, nulla iam fortunae Tuae accessio fieri poterit. Fortasse iam maritus ac pater omni, quam matrimonium promittere potest, felicitate frueris. Rogo TE vehementer, ut ipse me de rebus TUIS velis certiorem facere.

Postquam cel[eberrimus] Lidén hinc abiit, nulla nova Upsaliensia vel audivi vel legi. Nam cum cel[eberrimis] Murrais, quorum mores & animum nosti, vix mihi est ulla familiaritas. Neque propterea dissertationes venerabilis atque illustris Patris Tui, quae post Agrostographiam prodierunt, nancisci potui; quas si mihi velles mittere, grato animo hoc novum favoris Tui & amicitiae testimonium accipiam.

Gratum mihi & auditoribus meis facies, si mihi paucis velis explicare, quid sit illud, quod Ill[ustrissimus] Pater in Syst[ematis] nat[urae] pag. 533 vocavit Stemmata verticis insectorum. Nomina mihi, quaeso insectum, in quo ista Stemmata maiora & visu facilia sunt.

Numerus eorum, qui hic historiae naturali operam dant, in dies crescit. Inter istos, quos auditores per aestatem habui, est etiam Weigel, auctor Florae Pomerano Rugicae, qui Botanicam in primis colit.

Vellem etiam a TE scire, num commentaria societatis Upsaliensis sive Acta Academiae Scient[iarum] continuentur.

De me nihil novi scribere queo. Vivo laetus cum uxore, sed adhuc sine liberis.

Edidi Compendium oeconomicum, in quo si errores commissos mihi indicare velis, gratum mihi erit quam maxime.

Per hiemem Libellum secundum Historiae meae naturalis veterum Latine scriptae edam; primum, qui nimis erroribus typographicis scatet, vidisti fortasse.

Denique, Vir illustris, persuasum Tibi habeas, me per totam vitam mecum beneficia, quae a Te & illustri Patre TUO, quem plus quam patrem meum amo et veneror, in me profecta sunt, grato animo esse culturum. Vale, fave

illustris nominis TUI
cultori
Johanni Beckmanno.

Göttingae
die 12 Octob[ris] 69.

Epistolam adjunctam, ut Holmiam mittas rogo.

Ubinam degit rarus Tonningius olim noster?

upSUMMARY

Not yet available