Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6305 • Carl Linnaeus to Antoine Nicolas Duchesne, 8 December 1767 n.s.
Dated 1767 8 Decembr. Sent from Uppsala (Sweden) to Versailles (France). Written in Latin.

Amicissimo Nobilissimoque D[omi]no Duchesne
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Quae ad me misisti dona, omni auro praestantiora, d[ie] 30 octobris summa cum voluptate animi accepi.

Per totam vitam numquam accepi radices aquaticas cum tabellario tam egregie et studiose missas, ac illas Zizaniae a Te nuper missas, in aqua natantes. Vivae omnino accessere; aqua in itinere corrupta erat. Et radicum omnes apices computruere. Caeterum radix erat viridis. Sed anne radix Zizaniae sit annua? Tibi nimium constitisse cum tabellario hocce donum, vereor. Jam posui radices in variis locis et semina serui in diversis agris, ut, si nunc non habeam Zizaniam, certe numquam habiturus sum, et fata erint absolute adversa. Certe, si haec germinat proximo vere, eam quotidie adspiciam, si vixero, et numquam sine memoria optimi datoris.

Festuca ovina crescit aeque apud vos ac apud nos in omnibus campis aridis, et est, nisi me omnia fallunt, ea ipsa quam sub Gramine capilluto locuples pennatis non aristatis proposuit Vaillant[ii] Botanic. T. 2. n. 70. In nostris collibus campestribus certe nullum gramen frequentius, ita ut hoc solum fere eos tegat. At vero ejus semina in tanta copia colligere, esset opus plus quam herculeum. Colligam proximo anno semina, quotquot potero, ut ea a Te sata semina Tibi reddant.

Rubum arcticum misi in eadem turfa cum Rubo Chamaemoro, quae, ni fallor, rite ad hortum Trianon pervenit.

Cimicifuga, quae praeterita anno floruit, erat femina, et quidem unicum individuum, quod praeterita hyeme radicibus periit. Sed hoc anno e seminibus recentibus e Sibiria missis, plures parvae mihi enatae fuere, quae procul dubio hyemem perdurabunt et dabunt tam magnificas quam femineas plantas; has certius promitto.

Avidissime exspectamus opus istud Botanicum rarissimarum plantarum Americae australis, quod prodit sub cura Illustrissimi Jussiaei; dicas, quando illud sit absolutum. Utinam prodiret me vivente, ut eo delectarem ante obitum!

Descriptiones plant[arum] Cap[itis] B[onae] Spei. Holmiae 1767 oct. authore Bergio, continent 300 plantas capenses, confectas descriptiones ad herbarium e Cap[ite] B[onae] Spei missum. Sequentia habet nova Genera.

Dilatris Ixia latrata mihi
Stilbe Selago pinifolia
Aulax Leucadendr[on] pinifol[ium]
Nectandra Struthiola
Nemia Manulea
Thelasma Nigrina
Cyphea Lobelia bulbos[a]
Lidbeckia Cotulae species
Laurenbergia Serpicula
Thamnocortus Restio mihi
Colpoon non novi
Grubbia marem tantum vidit
Nothria est Frankenia 1.
Disa species Orchidis

Dum ederem ultimam editionem Systematis et ejus alterum tomum primo vere, coactus eram primum imprimere appendicem libri, in quo nova genera descripsi, ut ea suis locis allegarem in tomo secundo. Hanc appendicem vidit Bergius et Genera proposuit Capensia propriis a se factis et diversis Nominibus, quasi mea non vidisset!

Grates Tibi reddo maximas, quod D[ominu]m Biörnstahl commodo promovisti.

Devotissima mea illustrissimo Jussieo, quem totus orbis Botanicus admiratur et colet, dicas,

Upsaliae 1767 d[ie] 8 Decembr[is].

a Monsieur
Mons[ieu]r Du Chesne fils
Botaniste
a Versaille

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Private collection). [1] [2] [3] [4]