Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6318 • Eudes to Carl Linnaeus, 1 April 1748 n.s.
Dated prim‚ Aprilis an R. S. h. 1748.. Sent from Paris (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo D[omino] D[octori] Linnaeo,

Conjunctissima dudum nos inter et D[omi]num Missa interest necessitudo. Biennium una conviximus. Per totum illud temporis spatium eadem nos habuit cura eaedem occupationes, eadem studia. Idem Musarum Genus amplexi, eodem musaeo usi sumus. Exorsa his in exercitiis amicitia mutuo nutu accrevit, coaluitque magis ac magis. Eo tandem devenimus familiaritatis, ut vix quidquam sciat unus insciente altero. Summa reciprocatur inter nos fiducia. Si quid mali evenerit uni, condolet et alter, si quid boni, gaudet. Omnia fere communia dicam. Itaque non ignoro, quam munificas et quam amicas ad ipsum scripseris litteras. Tibi licet ignotus non possum non Tibi significare, quantam ex his perceperim laetitiam. Tanti beneficii in amicum collati benignius accipe gratias. Nimium forsan audeo; at eadem generositas, quae amicum tam egregie exornavit, dabit veniam. Igitur pace tua tibi, Clarissime Vir, exponere praesumo, quisnam fuerit epistolarum effectus, quanto affectus sit gaudio noster Missa, quantasque pro tanto honore in te rependat grates. Non nulla insuper ad illum pertinentia conjungam, quae beneplacita grataque, pro tua in ipsum ex litteris benevolentia, habiturum confido. Epistolae tuae, perspicacissime naturae Scrutator, astante tota Academicarum corona, lectae sunt ab illustrissimo Bernardo Jussiaeo. Arriserunt Academico cuique. His omnes una voce plauserunt. Gratos se ac bene memores pro tuo singulari in Gallos studio praebuerunt. Uno verbo, qui jam noverant D[omi]num Missa, de tam honorifico nuncio veniebant gratulaturi, quibus nondum erat cognitus cognoscere volupe fuit eadem de causa, ita ut multitudini amicorum, quos Noster jam sibi devinxerat tum in litteratorum genere cum inter togatos et nobilitate conspicuos, infinitam addideris multitudinem. Nemo non diceret caelum in eo delectasse, Celeberrimumque Linaeum suscitasse, clarius ut innotescerent virtutes D[omi]ni Missa, eas eximias esse minimeque communes tuto dixerim; raro quippe tot elucescunt tamque praeclares animi dotes in eodem subjecto. Caeterum, Sagatissime Magister, illum notum habes a viris fide locupletioribus, tibique charioribus, quare illorum verba repetere incassum duco. Luculenter satis apparet ex tuis addi nihil posse faustae imagini quam de eo tibi efformasti. Suorum denique votorum summam attigit. Exoptatissimum tuae cognitionis honorem consecutus est, nihilque justum magis scio, si quo vehementius ac constantius rem aliquam desideramus, eo magis eam adipisci meremur. Ex quo illum novi, magnum semper tui videndi desiderium tenuit. Hac idea perculsum semper annotavi. Scopus est, quae nunquam non perspexit. Hac spe blanda incitatus Botanicen sedulo magis excoluit. Huc suas cursitationes botanicas per agros Parisienses ardentibus etiam aestatis caloribus referre amabat. Operosissimos quosque labores id genus reputabat levissimos. Vir erat infatigabilis illi quoquo versum dux eras. Tu es altera fax, quae illi affuldit in tam nobili palaestra. Vix rure regressus peritissima tua documenta consulebat, comparabat, applicabat. Sua spes eum non delusit. Tot ac lentas animi contentiones remunerasti. Hinc gaudio incredibili perfruitur, gestit. Testimonia, existimationis et amicitiae, quibus illum cohonestas, eo blandius demulcent, quo illum gloriae et honoris apicem tam cito assecuturum minus sibi promittebat. Totus in beneficii memoria versatur. Unum, inquit, mihi superest desiderandum, videlicet respondere dignum in modum honori, quo me cumulant. Non cessat summas refundere gratias in D[ominum] D[ominum] Rhinman, quem et ipse Parisiis multoties alloqui delectatus sum. Omnia doctissimo huic metallurgistae debita dictitat. Maximam illius videndi cupiditatem testificaris, at ille ardentiori tui conveniendi cupidine aestuat. Imo totus ejus animus jam peregrinatur in Sueciam. Non nisi inquietus vivit, ex quo tuas charissimas litteras accepit. Mare, fluctus, bellum utcunque saeviens, longissima locorum distantia nil faciunt, nil terrent. Proficisci animus est. Nec mora! Attamen repugnant parentes, queruntur amici. Licentiatus gradum obtinuit, Doctor postea inaugurandus, reclamat tota Medicinae facultas obstare, nihil valet. Omnia ad tempus relinquere ratum fixumque habet ad te convolaturus. Unum tantummodo gravat, scilicet tenetur itidem charissimum sibi magistrum Jussiaeum linguere. Re quidem ipsa hujus beneficionem nimis est memor quam ut non moleste ferat. Nullus est de quo tam bene meritus sit. Vir ille consummatissimus Botanices amorem illi suggessit, praecepta dedit, difficillima explicavit, bibliothecam, crumenam, mensam patefecit; illum Medicinae facultati tanquam filium adoptatum nuperrime proposuit. Postremo patrie semper excepit. At longe abest ut ejus itineri obsistat sapientissimus ille Magister, ut contra facilius sternat et commodius. Scit nimis apprime, quanti illius intersit tuae benignitati respondere, quam ut illi non assentiatur. Et hoc etiam unum solatur amicos. Illi bonum est. Contenti sunt sibi placent. Me sane primum sollicitaret fidelis amici absentia; si alio quovis motivo causaretur. Hoc autem modo toleranda fit, imo jucundissima. Non possum tamen, quin fatear magnum mihi aufferri subsidium, si quae mihi occurrant difficultates, ad illum confugio, solvimus ambo, quamvis enim Botanices studio valde deditus fuerit, praecipuam tamen habuit Medicinam; huic studio ab anno praesertim totum se consecravit cum tribus Candidatis, quos inter unus ipsi commendatus fuerat a D[omino] D[omino] Jussiaeo. Quaestiones Medicas illis explanavit, unde usi sunt eodem auxilio, quo et ipse per biennium. Haec sunt quae de amico dicenda suscepi. Affirmare mihi superest illum ad te ineunte Majo, appulsurum, quantum ex usu societatis colligere potui; siquidem me tibi scripsisse prorsus ignorat. Hoc enim consilium ausus, illum celavi; proindeque periculum duplex adeo, nimirum tibi et illi displicere. Verum tua in illum et ejus erga me amicitia ab omni metu vindicat.

Sum maxima cum observantia
Vir Excellentissime

Tuus humillimus nec non et devotissimus
Cultor Eudes Medicus Cadomensis

Lutetiae Parisiorum
prima Aprilis
an[no] R[esurrectionis] S[alvatoris] H[ominum] 1748.

upSUMMARY

EudesEudes, French. Physician,
Caen. Correspondent of Linnaeus.
and Henri MissaMissa, Henri (?-?). French.
Physician. Arrived in Uppsala in 1748.
Linnaeusís first foreign student.
Correspondent of Linnaeus.
have lived together for two years and shared the same interests. Eudes thanks Linnaeus for having written kind letters to Missa [no letters from Linnaeus to Missa have come down to us]. Linnaeusís letters to Missa were read by Bernard de JussieuJussieu, Bernard de
(1699-1777). French. Professor of
botany, brother of Antoine and Joseph de
Jussieu. Demonstrator at the Jardin des
plantes. Sébastien Vaillantís
successor. Uncle of Antoine Laurent de
Jussieu. Correspondent of Linnaeus.
to the French Academy [Eudes means the Académie royale des sciences, ParisAcadémie royale des sciences,
Paris,
French. The French
Académie des sciences was founded
in 1666 and became a royal academy in
1699. Correspondent of Linnaeus.
]. After that everybody had congratulated Missa. Missa then made many interesting excursions in the fields around Paris. When he returned he studied his plants with the help of Linnaeusís works. Missa has often praised Rhinman [Sven RinmanRinman, Sven (1720-1792).
Swedish. Mining counsellor.
], whom Eudes has often talked to in Paris. Rinman is a great metallurgist to whom Missa owes a lot. Missa is very happy for Linnaeusís kind letters. He is vey eager to go to Uppsala; the distance and the travelling do not frighten him. However, Missaís parents do not want him to go and his friends are trying to dissuade him. People are saying that he is a licentiate and soon to be a doctor. Furthermore, Missaís dear teacher, Jussieu, who has done everything for Missa, wants him to stay in Paris. Jussieu has recently recommended Missa to the Faculty of Medicine [of the University of the Sorbonne]. Missa is expected to arrive in Uppsala in May.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 64-65).