Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L6319 • Eudes to Carl Linnaeus, 1 September 1748 n.s.
Dated 1.ad 7bris Die anno Dni 1748. Sent from Vire (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo D[omino] D[octori] Linaeo,
S[alutem] et H[onorem]

Solo Missa et amico et condiscipulo nostro, jam ad te advento aut brevi adventuro scribere mihi proponebam, at tibi simul meam in te reverentiam significandam esse duco. Itaque bonum habeas, precor, et jucundum, manum exarantis agnosces, unam tibi jam jam delineavit Epistolam, eo scilicet tempore quo ultimam a te Parisiis accepit N[oster] Missa. Tunc temporis suscipiebam tibi testificari, quam tuae ipsi fuerant gratae et honorificae, quamque ex iis pro ipso perceperant laetitiam, et amici et litteratorum plerique. Requidem ipsa nemo non illi gratulabatur, quod tantopere ipsum diligeres et aestimares. De hoc ipse collaudabatur ex omnium consensu, collaudabaris et ipse. Munificum te ac generosum praedicabant, illum autem tua existimatione et amicitia dignum dictitabant. Verum ex quo tuis urbanitatis tuisque votis respondere decrevit, iter Suecicum suscipiendo, quam eheu aliam plane sententiam inierunt. Res omnino invertuntur. Gratulatio facta en quasi invidia. Vituperant illum, nec satis, deblaterant. Vix unus illi stetit ex amicis; omnes illi tergiversant. Nescio, quo honoris fuco delusi tantopere ejus discessui obstiterint, verum scio illum profectum fuisse omnibus invitis et etiam omnibus insciis nec malum siquidem obvium quemlibet hostem veluti debellandum haberet. A proposito deterrere conabantur, irritisque sollicitationibus, dicteriis et cavillationibus affligebant, nec nimium perfero, quippe qui illum insanire prae invidia alii, alii prae odio dictitarent, jam obliti quanti nuperrime audivisset Parisiis, quantique ipsimet illum aestimavissent, immemores etiam et officiorum ab ipso acceptorum, et famae quam sibi collegerat tum in botanicis tum in examinibus Medicis. Et vero omnium plausu examen subierat, primusque inter primos Licentiatorum Ordines jure obtinuit.

Haec autem omnia qualiacumque inaudita, et molesta despiciens tuis partibus in quolibet coetu firmiter adhaesit, illasque tueri suo detrimento maluit. Et hoc modo omnium gratiam amisit. Denique tui visendi cupidus suam sibi partem elegit, ad parentes iter finxit, Parisios reversurum pollicitus, et hinc porro ad te discessit innumeras alias sollicitudines et taedia tibi possem exponere, quibus vexatus fuit charissimus N[oster] per bimestre, usque eo quod prae maerore per aliquot dies graviter aegrotavit. Sed haec sufficiant, longe plura, faciet ut intelligas melius multaque credere tibi poterit, quae scribere me dedeceret.

Unum a te peto, parcas licentiae meae, propter amicitiam, quae viget nos inter et N[oster] Missa, cujus absentiam aegre fero, praesentiam valde desidero. O utinam nostras brevi reviseret oras aut saltem comes illi forem, quam gratum esset, quam pro votis haberem, viderem amicum, viderem praeterea virum in Botanicis principem.

Sum maxima cum observantia

Vir Excellentissime,
Tuus omnino devotissimus
Cultor Eudes M[edicus] C[adomensis].

Viriae apud
Normanos
1â [Septem]bris Die
anno D[omini] 1748.

upSUMMARY

EudesEudes, French. Physician,
Caen. Correspondent of Linnaeus.
is Henri Missa’sMissa, Henri (?-?). French.
Physician. Arrived in Uppsala in 1748.
Linnaeus’s first foreign student.
Correspondent of Linnaeus.
friend and fellow student. They are very close. Since Missa will soon arrive in Uppsala, or perhaps has already arrived, Eudes would like to write a few lines to Linnaeus. In France, there has namely been a change for the worse. The French now openly scorn Missa. All Missa’s friends criticise him for having left for Uppsala and tried to make him stay in France. They seem to have totally forgotten how much they once praised Missa.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 66-67).